Job 13:20
Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: + 13.20 Duo tantum ne facias. Et Dei faciem, hic animadversionem dicit: in qua dum peccata aspicit, punit, a qua nemo absconditur, nisi duo quæ postulat amoveantur, de quibus sequitur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Only do not two things unto me: then will I not hide myself from thee.
In Context
Cross References
Genesis 3:8Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. + 3.8 Et cum audissent, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 33 Ea enim hora tales conveniebat visitari, quia defecerant a luce veritatis, etc., usque ad corporalibus sensibus locali et temporali motu apparuisse credatur. Abscondit se, etc. AUG., ibid. Cum Deus avertit intrinsecus faciem et homo turbatur, fiunt similia amentiæ, nimio timore ac pudore, occulto quoque instinctu non quiescente: ut nescientes facerent quæ aliquid posteris significarent, propter quos hæc scripta sunt. Ad auram post meridiem. Unde hora nona Christus spiritum emisit Matth. 27. Qui sexta hora fuit crucifixus, ut eadem hora restitueretur homo qua de paradiso est ejectus. In medio ligni paradisi. Abscondit se, qui aversus a præcepto Creatoris, erroris sui et arbitrii voluntate vivit.
Psalms 139:12Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu. + 139.12 Vir linguosus. ID. Quisquis vult dirigi, etc., usque ad de exterioribus necessitas, non voluntas. Injustum, etc., in interitu. Quod non fit inopi, qui, si capitur malis, non tamen in interitum; flagellat Deus omnem filium quem recipit. Et licet boni modo sint afflicti, tamen confitebuntur inter gravia, quod laudabilius: Et habitabunt, ideo nil timetur in mundo. 1