Genesis 3:8
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. + 3.8 Et cum audissent, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 33 Ea enim hora tales conveniebat visitari, quia defecerant a luce veritatis, etc., usque ad corporalibus sensibus locali et temporali motu apparuisse credatur. Abscondit se, etc. AUG., ibid. Cum Deus avertit intrinsecus faciem et homo turbatur, fiunt similia amentiæ, nimio timore ac pudore, occulto quoque instinctu non quiescente: ut nescientes facerent quæ aliquid posteris significarent, propter quos hæc scripta sunt. Ad auram post meridiem. Unde hora nona Christus spiritum emisit Matth. 27. Qui sexta hora fuit crucifixus, ut eadem hora restitueretur homo qua de paradiso est ejectus. In medio ligni paradisi. Abscondit se, qui aversus a præcepto Creatoris, erroris sui et arbitrii voluntate vivit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:10Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. + 3.10 Qui ait: Vocem tuam audivi, etc. AUG., ubi supra, c. 34 Historice. Probabile est per congruam creaturam solere humanam formam hominibus primis apparere, etc., usque ad et secutum est quod puderet. Vocem tuam, etc. ISID., in Gen. tom. 5 Mystice. Respondet, voce ejus audita se occultasse, etc., usque ad et præcepto Dei non obedire. Vocavitque Deus Adam, etc. GREG. Quia vidit in culpa lapsum jam sub peccato, velut a veritatis oculis absconditum, quia tenebras erroris ejus non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat, eumque vocat ac requirit dicens: Adam, ubi es? Dum vocat, significat quia ad pœnitentiam revocat; dum requirit, insinuat quia peccatores jure damnatos ignorat.
Deuteronomy 5:25Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.
Job 22:14Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.
Job 34:21Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
Psalms 139:1In finem. Psalmus David. + 139.1 In finem Psalmus David. ID. Conquestio, gemitus, oratio corporis Christi inter malos constituti, nondum habentis in re, sed in spe bonum, ubi est plena exsultatio. Monet ut contra mala sæculi Deum oremus. 1
Jeremiah 23:24Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus.