Job 27:4
non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. + 27.4 Non loquentur labia mea. Ibid. Quod prius iniquitatem, etc., usque ad meditari studiosæ pravitatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My lips shall not speak wickedness, nor my tongue utter deceit.
In Context
3Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
Cross References
Job 6:28Verumtamen quod cœpistis explete: præbete aurem, et videte an mentiar. + 6.28 Videte an mentiar. Ibid. Quia humilis, quæ dicit, non ex auctoritate præcipit, sed ex ratione persuadet; sed quia occasione rationis, contrarii ad contentionem effrenantur, subdit.
Job 24:25Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?] + 24.25 Quod si non est ita, etc. Ibid. Sensus est: Ita sunt cuncta ut protuli, etc., usque ad non est dignum tamen ut a pravis judicetur. Quis me potest arguere esse mentitum. Quasi diceret: Quæ loquor, ponere ante judicem non valetis, quia ejus vobis faciem peccantes absconditis. Verba fallacia ante Deum ponit, qui ea apud se conspectu veritatis examinat, qui, considerato intimo judice, exteriora pensat.
John 8:55et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. + 8.55 Est Pater meus. Aperte dicit Patrem suum esse Deum qui annuntiatus est Judæis: non recentem Deum vobis annuntio, sed illum de cujus cognitione soletis gloriari. Qui glorificat. Vox Patris glorificat Filium in baptismo, in monte, et in aliis hujusmodi. Et non cognovistis. Non cognovistis spiritualiter, dum pro terrenis servistis. Ecce videt aperte eos sibi resistere, sed tamen non desinit se eis prædicare. Et si dixero, etc. Ne in hoc arrogans videatur gloriari, addit, et si dixero. Arrogantia sic caveatur, ut veritas non relinquatur.