Job 14:16
Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis. + 14.16 Tu quidem gressus, etc. Gressus dinumerat, et peccatis parcit: qui subtiliter acta nostra considerat, et tamen hic pœnitentibus misericorditer relaxat. Dinumerasti, sed parce. Dinumerat, dum nos ad singula quæ fecimus deflenda convertit; parcit, quia quæ punivimus, non punit, unde adhuc subdit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For now thou numberest my steps: dost thou not watch over my sin?
In Context
Cross References
Job 10:14Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? + 10.14 Si peccavi. Ad horam parcit Deus, etc., usque ad sed pulsati in solo auxilio Dei spem fortius figant.
Job 31:4Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? + 31.4 Nonne ipse considerat vias meas et cunctos. Nomine viarum, etc., usque ad quæ apud nos usu viluerunt, indiscussa remaneant. GREG. Sciens se videri cavet, non tamen securus et perfectus quidem inter veteres, in præceptis futuri Christi pensat, quam multa de perfectione minus habet. Ideo dicit: Si ambis.
Job 34:21Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
Psalms 139:1In finem. Psalmus David. + 139.1 In finem Psalmus David. ID. Conquestio, gemitus, oratio corporis Christi inter malos constituti, nondum habentis in re, sed in spe bonum, ubi est plena exsultatio. Monet ut contra mala sæculi Deum oremus. 1
Jeremiah 32:19Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus. + 32.19 Magnus consilio, etc. Nemo ergo secretis Dei se inferat, et de illius judiciis judicare præsumat. Ut reddas unicuique. Significat quod interdum, etc., usque ad tandem Rubri maris fluctibus obrutus est.