Job 31:4
Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? + 31.4 Nonne ipse considerat vias meas et cunctos. Nomine viarum, etc., usque ad quæ apud nos usu viluerunt, indiscussa remaneant. GREG. Sciens se videri cavet, non tamen securus et perfectus quidem inter veteres, in præceptis futuri Christi pensat, quam multa de perfectione minus habet. Ideo dicit: Si ambis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Doth not he see my ways, and count all my steps?
In Context
5Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
Cross References
Genesis 16:13Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. + 16.13 Vocavit autem Agar. Recte nomen ejus ita vocavit, quia gratuito consulit miseris et humiles consolatur. Unde: Tu laborem et dolorem consideras, et tibi derelictus est pauper, etc. Profecto hic vidi posteriora videntis me. Tale est illud: Videbis posteriora mea, nam facies non apparebit tibi. Non enim homo videbit faciem meam et vivet Exod. 33. Illam enim manifestationem sapientiæ Dei nemo potest videre et vivere. Ipsa est species ad quam suspirat qui Deum diligit toto corde, tota anima, tota mente: ad quam contemplandam, etiam proximum diligendo sicut seipsum, quantum potest, ædificat. Posteriora vero ejus, id est, incarnationem ejus, quam assumpsit postremis temporibus, nunc per fidem et dilectionem desiderando contemplamur, et in futuro æterna contemplatione fruemur.
Job 14:16Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis. + 14.16 Tu quidem gressus, etc. Gressus dinumerat, et peccatis parcit: qui subtiliter acta nostra considerat, et tamen hic pœnitentibus misericorditer relaxat. Dinumerasti, sed parce. Dinumerat, dum nos ad singula quæ fecimus deflenda convertit; parcit, quia quæ punivimus, non punit, unde adhuc subdit:
Job 34:21Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
Psalms 139:1In finem. Psalmus David. + 139.1 In finem Psalmus David. ID. Conquestio, gemitus, oratio corporis Christi inter malos constituti, nondum habentis in re, sed in spe bonum, ubi est plena exsultatio. Monet ut contra mala sæculi Deum oremus. 1
Proverbs 5:21Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. + 5.21 Respicit Dominus. Non se putent adulteri noctis tenebris, etc., usque ad: et nox sicut dies illuminabitur.
Jeremiah 16:17Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditæ a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.