The Bible Software
bible.softwareJobJob 14 › Job 14:22

Job 14:22

Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.] + 14.22 Attamen caro ejus dum vivit dolebit. Tribulationem enim carnis hic patiuntur etiam qui spiritualiter vivunt. Et anima illius super. Dignum enim est ut in se semper homo mœrores inveniat, qui relicto Creatore in se gaudium quærebat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But his flesh upon him shall have pain, and his soul within him shall mourn.

In Context

21Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget. + 14.21 Sive nobiles fuerint filii. Sicut enim hi qui adhuc sunt viventes, mortuorum animæ in quo loco habeantur ignorant: ita mortui carnaliter vitam in carne positorum qualiter post eos disponatur, nesciunt.

Read all of Job 14

Cross References

Job 19:22Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? + 19.22 Quare persequimini me. Tanto Deus justius aliena vitia percutit, quanto in se nihil habet vitiorum. Et est sensus: Ita me ex infirmitatibus meis affligitis, ac si ipsi more Dei de infirmitate nihil habeatis. Sicut Deus. Idem cum Deo agunt, quia hoc faciunt quod Deus omnipotens fieri permittit; sed non idem volunt: quia cum omnipotens Deus amando purgationem exhibet, injustorum pravitas sæviendo malitiam exercet. Vel, quasi non infirmi, qui non deberent increpare cum Deus percutit, ne addant dolorem dolori, sed consolari. Cum vero manus Domini cessat, tunc dignis increpatio potest fieri. Et de carnibus meis saturamini. Quorum mens proximorum pœnas esurit, saturari alienis carnibus quærit. Vel, qui alienæ vitæ detractione pascunt alienis carnibus saturantur. Quis mihi tribuat, etc. Dura quæ sustinet, non vult per silentium tegi, sed exemplo ad notitiam pertrahi ut alii ad patientiam valeant ædificari. Quis mihi tribuat. Ibid. Hæc quoque Ecclesiæ congruunt, etc., usque ad postea vero ipsum librum in laminam plumbi et in silicem dividit. Quis mihi det, etc. Per stylum ferreum fortis sententia Patrum. Per plumbum Judeæ populus gravis peccato. Per silicem gentilitas figuratur. Cuncta ergo quæ pertulit, forti sententia Patrum edoctus et Judææ populus, et gentilitas agnovit. Quod in plumbo scribitur, citius deletur. In silice difficile sculpitur, sed manet: sic Judæa verba Dei cito recepit, et cito deseruit. Gentilitas vix recepit, sed recepta fortiter servavit.

Job 33:19Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.

Luke 16:23Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus: + 16.23 Elevans autem. A longe vident infideles, dum in imo positi ante diem judicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt. Longe est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. Vidit Abraham. GREG. Credendum est, quod ante retributionem extremi judicii injusti in requie, etc., usque ad et de illorum pœna torquentur quos inutiliter amaverunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 14:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 14:21Job 14