Job 19:22
Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? + 19.22 Quare persequimini me. Tanto Deus justius aliena vitia percutit, quanto in se nihil habet vitiorum. Et est sensus: Ita me ex infirmitatibus meis affligitis, ac si ipsi more Dei de infirmitate nihil habeatis. Sicut Deus. Idem cum Deo agunt, quia hoc faciunt quod Deus omnipotens fieri permittit; sed non idem volunt: quia cum omnipotens Deus amando purgationem exhibet, injustorum pravitas sæviendo malitiam exercet. Vel, quasi non infirmi, qui non deberent increpare cum Deus percutit, ne addant dolorem dolori, sed consolari. Cum vero manus Domini cessat, tunc dignis increpatio potest fieri. Et de carnibus meis saturamini. Quorum mens proximorum pœnas esurit, saturari alienis carnibus quærit. Vel, qui alienæ vitæ detractione pascunt alienis carnibus saturantur. Quis mihi tribuat, etc. Dura quæ sustinet, non vult per silentium tegi, sed exemplo ad notitiam pertrahi ut alii ad patientiam valeant ædificari. Quis mihi tribuat. Ibid. Hæc quoque Ecclesiæ congruunt, etc., usque ad postea vero ipsum librum in laminam plumbi et in silicem dividit. Quis mihi det, etc. Per stylum ferreum fortis sententia Patrum. Per plumbum Judeæ populus gravis peccato. Per silicem gentilitas figuratur. Cuncta ergo quæ pertulit, forti sententia Patrum edoctus et Judææ populus, et gentilitas agnovit. Quod in plumbo scribitur, citius deletur. In silice difficile sculpitur, sed manet: sic Judæa verba Dei cito recepit, et cito deseruit. Gentilitas vix recepit, sed recepta fortiter servavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Why do ye persecute me as God, and are not satisfied with my flesh?
In Context
23Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro
Cross References
Job 10:16Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. + 10.16 Propter superbiam. GREG. Leæna dum catulis escam inhianter quærit, etc., usque ad si autem a sancto desiderio torpemus, exempla bene vigilantium proponit.
Job 16:11Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis. + 16.11 Aperuerunt super me ora, etc. Ibid. Quia ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, cum et errorem prædicare non metuunt, et prædicamenta rectæ fidei irrident. Percusserunt maxillam meam. Maxilla Ecclesiæ, sunt sancti prædicatores, qui vitam carnalium verbo correctionis convertunt: hos reprobi præcipue persequuntur, quos dum etiam necant, illa eos pœna satiat, quæ mentem Ecclesiæ præcipue cruciat, vel castigat. Maxillam meam. Petrus est maxilla, qui mactat et manducat. Samson maxillam asini tenet, et hostes occidit, id est Christus simplices præcones manu virtutis tenet, et a vitiis carnales occidit. Maxilla projecta est in terram, aquas effundit: quia data morti corpora præconum magna ostendunt miracula.
Job 31:31Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? + 31.31 Si non dixerunt viri. Secum enim adversarios conversantes tolerabat, quia injuste agentibus per silentium non cedebat, sed per rectitudinem contraibat. Quis det de. Hoc mystice de Christo, de cujus carnibus saturari cupierunt, vel domestici Judæi, ejus corpus volentes quasi consumendo exstinguere, vel gentiles credentes, qui de corpore ejus quotidie reficiuntur.
Micah 3:3qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollæ?