Job 14:6
Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus. + 14.6 Recede paululum ab eo. Recede, id est, jam flagella præsentis vitæ subtrahe, et bona æternæ quietis ostende Donec optata veniat, quando æternam requiem pro recompensatione sui laboris accipit
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Turn from him, that he may rest, till he shall accomplish, as an hireling, his day.
In Context
Cross References
Job 7:16Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. + 7.16 Parce mihi, Domine, ut æterna des, quia contemptu illorum hæc melius sperantur. Dum parci sibi petit, probat quod non a Deo desperavit; quod est, suspendium elegit, hoc est, desperavit, de eodem intulit, parce: quod est, mortem ossa: hoc est, non ultra vivant hoc tertio. Nihil enim sunt dies mei. Qui æterna considerat, ad se rediens bene hos dies nihil vocat, et districte judicari formidat.
Job 10:20Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, + 10.20 Nunquid non paucitas dierum meorum. Ibid. Non capiat me delectatio præsentis vitæ, quia cito transit. Dimitte ergo me... dolorem meum. Ibid. Id est flagella tempera, etc., usque ad quod maxime facit prævisio inferni, unde ait:
Matthew 20:1Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. + 20.1 Simile est regnum. Ostendit per parabolam, quia primi erunt novissimi, et novissimi primi. Pater iste familias conditor noster est, qui habet vineam, universalem Ecclesiam, quæ ab Abel usque ad ultimum electum qui in fine nasciturus est quotquot sanctos protulit, tot palmites misit. Hic pater exiit ad excolendam vineam mane hora tertia, sexta, nona, undecima operarios conduxit a mundi hujus initio usque ad finem: ad erudiendam fidelium plebem prædicatores mittere non desistit. Simile est regnum. Non homini solum, sed toti negotio ab homine gesto, et in similibus similiter. Primo mane. Manifeste cœpit a primo justo æterna mercede prædicatores ad plantandam Ecclesiam invitare.