The Bible Software
bible.softwareJobJob 10 › Job 10:20

Job 10:20

Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, + 10.20 Nunquid non paucitas dierum meorum. Ibid. Non capiat me delectatio præsentis vitæ, quia cito transit. Dimitte ergo me... dolorem meum. Ibid. Id est flagella tempera, etc., usque ad quod maxime facit prævisio inferni, unde ait:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Are not my days few? cease then, and let me alone, that I may take comfort a little,

In Context

19Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. + 10.19 Fuissem quasi non essem, de utero. Ibid. Idem quod ibi dictum est: sicut abortivum absconditum, etc., vel, qui concepti non viderunt lumen.

21antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: + 10.21 Antequam vadam. Infernus terra dicitur, quia ibi captivi tenentur. Antequam vadam. Non quod qui plangit vadat, sed quod vadat qui non plangit: ut si dicam debitori, solve priusquam te constringam. Non revertar. Ibid. Quia damnatos ultra misericordia non liberat.

Read all of Job 10

Cross References

Job 7:6Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. + 7.6 Dies mei velocius. Sicut tela filis, sic vita diebus singulis proficit: sed quo magis crescit, ad incisionem tendit. Sed et telæ festinantiam velocitas vitæ transit, quæ semper deficit. Et ideo electi cor non in ea figunt, unde ait: Et consumpti sunt, id est, nullam mihi fiduciam pono in his: quod faciunt reprobi, ego non.

Job 7:16Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. + 7.16 Parce mihi, Domine, ut æterna des, quia contemptu illorum hæc melius sperantur. Dum parci sibi petit, probat quod non a Deo desperavit; quod est, suspendium elegit, hoc est, desperavit, de eodem intulit, parce: quod est, mortem ossa: hoc est, non ultra vivant hoc tertio. Nihil enim sunt dies mei. Qui æterna considerat, ad se rediens bene hos dies nihil vocat, et districte judicari formidat.

Job 8:9(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), + 8.9 Hesterni: aliquando moraliter docent ex præteritis præsentia conjici, scilicet ex transitu eorum quod hæc nulla sint, unde subdit, hesterni. Quia, si pristina recolitur generatio, hæc vita cito transire ut umbra cognoscitur.

Job 13:21manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. + 13.21 Manum tuam longe fac a me. Per manum, quam longe fieri postulat, etc., usque ad sed per formidinem servit.

Psalms 39:5Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. + 39.5 Nomen. ID. Quod est salvator. Quasi: Beatus, etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebræol sæpe duplicantur hoc modo genitivi: vel, beatus, est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus. Insanias. CASS. Idola, quæ fallunt a veritate: vel, insaniæ, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Hæc falsa, sed opera tua mirabilia, cœlum, terra, elidit superstitiones. 1

Psalms 103:15et vinum lætificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 10:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 10:19Job 10Job 10:21 →