The Bible Software
bible.software › Job › Job 15 › Job 15:35

Job 15:35

Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.] + 15.35 Concepit dolorem. Cum perversa cogitat, iniquitatem parturit, cum explere cœperit, concepit. Mens etiam hypocritæ nunquam vacat a malo, quia quæ appetit, aliis invidet, ex quorum despectu clarior sit, unde et dolos parat ut solus æstimationem capiat. Uterus ejus præparat dolos, id est mens, in qua cogitationes generantur, majorem malitiam contra proximos concipit, quanto solus præ omnibus videri innocentior quærit: hoc dicit, quia percussum Job pro hypocrisi putavit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They conceive mischief, and bring forth vanity, and their belly prepareth deceit.

In Context

34Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. + 15.34 Congregatio enim hypocritæ, etc. Congregant hypocritæ bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt, fructum recipere in æterna retributione non appetunt. Et ignis devorabit tabernacula eorum, etc. Corpora in quibus animæ eorum habitant, tabernacula dicit: quæ hic desiderium laudis, postmodum autem concremabit ignis gehennæ. Tabernacula. Cogitatio est tabernaculum, in qua mens habitat, quam æstus avaritiæ vastat. Vel, cor tabernaculum dicit, quod consumit ardor laudis. Vel, corpus est tabernaculum animæ, et qui hic ardent mente, ardebunt carne ignibus gehennæ.

Read all of Job 15

Cross References

Psalms 7:14Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. 1

Isaiah 59:4Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem. + 59.4 Conceperunt, ID. Qui exspectant Antichristum. Quem enim multo labore perquirunt in iniquitate suscipient.

Micah 2:1[Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris ! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.

James 1:15Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 15:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 15:34Job 15