Job 15:7
Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? + 15.7 Nunquid primus homo. Hæc autem Dei defensio ab eis ideo assumitur, etc., usque ad pensa quod consilium ignoras.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Art thou the first man that was born? or wast thou made before the hills?
In Context
8numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia?
Cross References
Genesis 4:1Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. + 4.1 Adam vero, etc. AUG., lib. IX de Gen. ad litt., c. 4. In paradiso virginitas, extra nuptiæ, etc., usque ad sed post in exsilio generata. Concepit et peperit, etc. Cain et Abel de una matre geniti, figura sunt omnium hominum qui de radice peccati in hanc vitam propagantur; et alii terrenam civitatem et mortiferas delicias sunt amaturi, et quantum in se est ambitione possessuri; quos significat Cain, qui interpretatur possessio. Alii futuram civitatem quæsituri, et de hujus habitationis miseriis lugentes, ad futuram gloriam toto desiderio transituri, quos significat Abel, qui interpretatur luctus, et est posterior: quia non prius est quod spirituale est, sed quod animale. Hinc Cain dicitur agricola, id est, terrenis operibus incumbens; Abel vero pastor ovium, simplicitatem scilicet et innocentiam diligens. Allegorice. ISID., in Gen. Duo filii Adæ duos populos exprimunt, Judaicum scilicet natu majorem, etc., usque ad quasi non permittat ratio motum pravum ad effectum venire, sed studeat subjugare.
Job 15:10Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. + 15.10 Et senes et antiqui. Hæretici, quia sua non possunt astruere ratione, auctoritate antiquorum nituntur defendere apud stultos: et doctores Ecclesiæ dicunt sibi magistros fuisse.
Psalms 90:2Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. + 90.2 Deus meus. CASS. Ne putes post susceptionem et refugium jam nihil esse petendum, addit: Sperabo in eum, ne aliquando de se præsumat, hoc si fecisset Adam, bene staret. 1
Proverbs 8:25necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar.