bible.software › Job › Job 16 › Job 16:14
Job 16:14
Circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea. + 16.14 Circumdedit me. Ecclesia lanceis ab hoste suo circumdatur, quando in membris suis ab impugnatore calido tentationum jaculis ab omni parte impetitur. Convulneravit lumbos meos. Cum hostis fidelem populum ad luxuriam pertrahit, hunc in lumbis ferit. Convulnerare autem dicitur, quia quod nobis male suggerit, nos sequentes ex propria voluntate implemus, et quasi cum ipso nos pariter vulneramus. Non pepercit et effudit in terra viscera mea. Viscera Ecclesiæ dicit eorum mentes, qui ejus in se continent mysteria: quos dum antiquus hostis ad sæcularia negotia pertrahit, ejus viscera in terra fundit. Non pepercit, id est, non destitit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He breaketh me with breach upon breach, he runneth upon me like a giant.
In Context
13Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. + 16.13 Ego ille quondam opulentus. GREG. Infirmorum mentem designat, quia dum adversa prævidere nesciunt, tanto eis graviora sunt, quanto ab eis inopinata tolerantur. Vel, in quibusdam, eisdem retro labentibus hæc Ecclesia patitur, qui post doctrinæ opulentiam aliquando subitis vitiis convertuntur. Tenuit cervicem meam. Cervix, hic libertatis erectionem significat, quam hostis tenet persecutionis tempore; constringit, dum infirmi vera quæ sentiunt prædicare libere non præsumunt. Vel, cervicem suam dicit eos, qui in Ecclesia sub occasione defendendæ rectitudinis vitio elationis deserviunt: quam hostis districtione suæ persecutionis inclinat. Et posuit me quasi in signum. Ibid. Signum ad hoc ponitur, ut sagittarum emissione feriatur. Fidelis itaque populus in signum hosti suo ponitur, quia eum semper suis ictibus impetit, cum suis persecutionibus affligit, unde Apostolus: Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus I Thess. 3.. Ac si aperte dicat: Quid in hoc tempore vulnera nostra miramini? qui si æterna gaudia quærimus, ad hoc venimus ut feriamur.
15Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas. + 16.15 Concidit me. In infirmis suis Ecclesia, etc., usque ad cum culpa culpam cumulaverit. Irruit in me quasi gigas. Quia nimirum malignus spiritus contra hanc, id est animam, ex prava consuetudine devictam quasi more gigantis pugnat, quia quanto se ei anima subjicit crebrius, tanto eum sibi intolerabiliorem se facit. Sed quia plerumque ad pœnitentiam redit, sequitur.
Read all of Job 16
Cross References
Judges 15:8Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca petræ Etam. + 15.8 Percussitque eos, etc. AUG., quæst. 55 in Jud. LXX: Percussit alienigenas Samson ad tibiam super femur, id est, tam mirabiliter, ut stupentes tibiam unius pedis super femur alterius ponerent.
Joel 2:7Sicut fortes current; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
This Verse In Other Editions
Study Job 16:14