Job 16:13
Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. + 16.13 Ego ille quondam opulentus. GREG. Infirmorum mentem designat, quia dum adversa prævidere nesciunt, tanto eis graviora sunt, quanto ab eis inopinata tolerantur. Vel, in quibusdam, eisdem retro labentibus hæc Ecclesia patitur, qui post doctrinæ opulentiam aliquando subitis vitiis convertuntur. Tenuit cervicem meam. Cervix, hic libertatis erectionem significat, quam hostis tenet persecutionis tempore; constringit, dum infirmi vera quæ sentiunt prædicare libere non præsumunt. Vel, cervicem suam dicit eos, qui in Ecclesia sub occasione defendendæ rectitudinis vitio elationis deserviunt: quam hostis districtione suæ persecutionis inclinat. Et posuit me quasi in signum. Ibid. Signum ad hoc ponitur, ut sagittarum emissione feriatur. Fidelis itaque populus in signum hosti suo ponitur, quia eum semper suis ictibus impetit, cum suis persecutionibus affligit, unde Apostolus: Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus I Thess. 3.. Ac si aperte dicat: Quid in hoc tempore vulnera nostra miramini? qui si æterna gaudia quærimus, ad hoc venimus ut feriamur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 49:23Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
Job 6:4quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. + 6.4 Ebibit spiritum. GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Defecit spiritus meus Psal. 76.. Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: Terrores Domini militant: ne post hoc mors æterna sequatur. Sed quia staturæ adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judæa sitiat, supponit, cum ait:
Job 19:27quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo. + 19.27 Quem visurus sum, etc. GREG. Caro nostra post resurrectionem eadem erit et diversa. Eadem per naturam, diversa per gloriam. Eritque spiritalis, quia incorruptibilis et palpabilis: quia non amittet essentiam veracis naturæ. Ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non aliis. Expresse indicat veritatem resurrectionis: non enim alius moritur et alius resurgit ut qui dicunt invisibile et impalpabile corpus futurum sicut Eutychius dixit sed idem ipse. Reposita est hæc spes mea in sinu meo. Nihil nos certius habere credimus, etc., usque ad unde protinus subdit:
Psalms 7:12Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies? + 7.12 Deus judex. CASS. Hic metu futuri judicii terret, et spem reversis promittit. Nunquid irascitur. AUG. Alia littera: Nunquid adducit iram per singulos dies. In Græco significantius, adducit iram: quia non in ipso est ira qua punit, sed in angelis iræ, per quos punit: qui non propter justitiam qua non gaudent, sed propter malitiam, pœna humana delectantur: quos per singulos dies non congregat ad vindictam, sed per patientiam ad pœnitentiam invitat. 1
Lamentations 3:13He Misit in renibus meis filias pharetræ suæ.
Romans 8:32Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? + 8.32 Tradidit. Dicitur hoc quia Pater tradidit Filium, verum auctor calicis hujus est etiam ipse qui bibit. Unde Apostolus: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis Ephes. 5.. Si ergo Pater Filium tradidit, et Filius seipsum, Judas quid fecit? Pater tradendo Filium, bene fecit; Filius tradendo seipsum, bene fecit; Judas tradendo magistrum pro avaritia, male fecit. Non enim quod nobis præstitum est de passione Christi, malitiæ Judæ deputabitur; habebit ille mercedem malitiæ, Christus laudem gratiæ. Omnia. Minus est nobis omnia dare, quam nostri causa morti Christum tradere. Itaque omnia superiora, scilicet Deus trinitas, nostra sunt ad videndum sive fruendum. Æqualia, scilicet angeli quibus æquabimur in futuro ad convivendum, modo vero sumus inferiores. Inferiora quoque nostra sunt ad dominandum. Et similiter quædam etiam superiora, ut sublimes angeli, et universa ministeria cœlestia Dei nostra sunt, non dominio, sed usu; sicut res Domini, famulorum sunt; ad victum, scilicet vel ornamentum vel aliud hujusmodi.