Job 16:18
Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. + 16.18 Hæc passus sum. A verbis corporis, etc., usque ad a quibus toleratur dolor?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
O earth, cover not thou my blood, and let my cry have no place.
In Context
Cross References
Genesis 4:11Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. + 4.11 Nunc igitur maledictus eris, etc. RAB. Notandum quod in peccato Adæ terra maledicitur. Cain vero maledicitur, quia sciens damnationem primæ prævaricationis, fratricidium addidit. Nunc igitur maledictus eris, etc. Per locum quæ in loco sunt significantur; quasi maledictus eris ab his qui sunt super terram, qui aperuerunt os suum in confessione peccatorum, accipere sanguinem, qui effusus in remissionem eorum de manu persecutoris, qui noluit esse sub gratia, sed sub lege, ut esset maledictus ab Ecclesia: quæ intelligit et ostendit esse maledictum: qui enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt.
Job 27:9Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia? + 27.9 Nunquid Deus audiet? Quia in judicio remedium in clamore non invenit, qui nunc tempus congruum clamoris perdit. De cujus pravitate subjungitur:
Isaiah 1:15Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. + 1.15 Manus enim vestræ plenæ sunt sanguine, etc. ID. Prophetarum et tandem Domini eorum, etc., usque ad in oratione dies noctesque invigilant.
Isaiah 58:9Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest; + 58.9 Digitum extendere. Proximos notare, detrahere. Id est non solum non cogites, et non facias hæc, sed ne detrahas.
Ezekiel 24:7Sanguis enim ejus in medio ejus est; super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere.