Job 16:19
Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus: + 16.19 Terra ne operias sanguinem meum. Peccanti homini dictum est: Terra es et in terram ibis; quæ se terra Redemptoris nostri sanguinem non abscondit quia unusquisque peccator redemptionis suæ pretium sumens, confitetur ac laudat, et quibus valet proximis innotescit. Terra etiam sanguinem ejus non operuit: quia sancta Ecclesia redemptionis suæ mysterium in cunctis jam mundi partibus prædicavit. Neque inveniat in te locum latendi clamor meus. Ibid. Clamor Redemptoris nostri est sanguis redemptionis, qui a fidelibus sumitur, qui, ut ait Apostolus, melius loquitur quam sanguis Abel: quia sanguis Abel mortem fratricidæ petiit, sanguis Domini vitam persecutoribus impetravit. Qui clamor locum latendi invenit in nobis, si quod mens credidit, lingua tacet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Also now, behold, my witness is in heaven, and my record is on high.
In Context
Cross References
Genesis 31:50si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit.
Job 25:2[Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. + 25.2 Qui facit concordiam. In concordiam componuntur summa, etc., usque ad quod obtinere non valent nunquam volunt.
Romans 1:9Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio + 1.9 Testis. Quod habetis fidem Domino imputo. Nam habenda oro ab eo; vel exponit quando gratias agat, in orationibus scilicet, quomodo? sine intermissione.
2 Corinthians 1:23Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. + 1.23 Ego autem, etc. Quasi dicat: Pro levitate vel terreno commodo non dimisi, sed parcens. Spiritualis tunc dispositum non implet, quando providentius aliquid ad salutem meditatur. Non quia dominamur. Ne indignarentur quasi de dominio, eo quod dixerat, parcens vobis non veni, subdit: Non quia dominamur, etc.
1 Thessalonians 2:5Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ: Deus testis est: + 2.5 Neque. In hoc tangit pseudoapostolos, qui se potius quam Dei doctrinam commendari volebant. Apostolus autem, qui gloriam non ad præsens, sed in futuro quærebat, se humilem faciebat, ut Dei prædicatio exaltaretur. In occasione. Non dico in avaritiam, sed nec feci vel dixi, in quo esset occasio avaritiæ. Inde est. Deus testis, qui novit cor: hoc enim non ita patet hominibus.