The Bible Software
bible.softwareJobJob 16 › Job 16:17

Job 16:17

Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt. + 16.17 Et palpebræ. Palpebræ appellantur, quia ad providenda plebium itinera vigilant; sed cum occulta Dei judicia nec præpositi vigilantes intelligunt, palpebræ Ecclesiæ sanctæ caligant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Not for any injustice in mine hands: also my prayer is pure.

In Context

16Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. + 16.16 Saccum consui super cutem. In sacco et cinere pœnitentia, in cute et carne peccatum carnis intelligitur. Ergo quasi saccus super cutem consuitur, et cinere caro operitur, quia culpa carnis per pœnitentiam tegitur, ne in districti judicis examine ad ultionem videatur. Facies mea intumuit. Facies Ecclesiæ sunt, qui in regimine positi apparent primi, ut ex eorum specie sit honor fidelis populi. Hi plangunt culpas infirmantium; sed dum vident quosdam ad veniam redire, quosdam vero in iniquitate persistere, occulta Dei judicia obstupescunt, quæ non intelligunt.

18Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. + 16.18 Hæc passus sum. A verbis corporis, etc., usque ad a quibus toleratur dolor?

Read all of Job 16

Cross References

Job 11:14Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, + 11.14 Si iniquitates. Ibid. Iniquitas in manu, etc., usque ad si reatus sui conscientia accusat.

Job 15:34Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. + 15.34 Congregatio enim hypocritæ, etc. Congregant hypocritæ bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt, fructum recipere in æterna retributione non appetunt. Et ignis devorabit tabernacula eorum, etc. Corpora in quibus animæ eorum habitant, tabernacula dicit: quæ hic desiderium laudis, postmodum autem concremabit ignis gehennæ. Tabernacula. Cogitatio est tabernaculum, in qua mens habitat, quam æstus avaritiæ vastat. Vel, cor tabernaculum dicit, quod consumit ardor laudis. Vel, corpus est tabernaculum animæ, et qui hic ardent mente, ardebunt carne ignibus gehennæ.

Job 22:5et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas? + 22.5 Et non propter malitiam tuam plurimam. A verbis otiosis, etc., usque ad sed semper ad deteriora descendat. Nam sequitur.

Job 29:12eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. + 29.12 Eo quod liberassem pauperem vociferantem. Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti, eas quas commisit culpas, relaxat. Et pupillum cui non esset adjutor. Pupillum liberat, dum unusquisque, etc., usque ad Hæc etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter.

Job 31:7Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula, + 31.7 Si declinavit gressus meus de via. Toties gressus de via declinat, quoties nostra cogitatio iter rectitudinis per consensum relinquit erroris. Et si secutum est oculos meos cor. Sicut enim tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire.

Psalms 7:3nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. + 7.3 Rapiat, etc. Redimat, etc. CASS. Propria verba: Domini est liberare, leonis rapere. Ordo, prius persequentes ponit, inde leonem. Expiatus enim ab omnibus spiritualibus nequitiis a diabolo liberatur. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 16:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 16:16Job 16Job 16:18 →