The Bible Software
bible.softwareJobJob 16 › Job 16:21

Job 16:21

Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus: + 16.21 Verbosi amici mei. Cum verbosi amici sunt, id est, cum et ipsi derogant qui in fide sociantur, ad Deum necesse est ut oculus stillet, quatenus nostra intentio tota in amoris intimi compunctione defluat, et tanto se ad interiora erigat, quanto per exteriora opprobria intus redire cogitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Oh that one might plead for a man with God, as a man pleadeth for his neighbour!

In Context

20ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis. + 16.20 Ecce enim in, etc. Testis Filii Pater est, ut in Evangelio: Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Et conscius meus. Quia una voluntate, etc., usque ad sed talis hominum reprehensiones metuere non debet, unde subditur.

22atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo. + 16.22 Atque utinam, etc. Peccatores quidem nos, etc., usque ad sed tamen de ejus brevitate se consolatur.

Read all of Job 16

Cross References

Job 9:34Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat. + 9.34 Auferat a me virgam legis qua punit; sed eam Christus abstulit, et per mansuetudinem vias vitæ ostendit. Voluit ut Deus timeri, sed ut pater amari.

Job 13:22Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. + 13.22 Voca. GREG. Præsentiam Christi quærit, ut per hanc et audiat quod ignorat, et audiatur in his quæ novit. Vel, vocat Deus eligendo, respondet homo obediendo; loquitur homo desiderando, respondet Deus apparendo. Sed sic anhelans, subtilius se discutit. Voca me et ego respondebo tibi. Vocare Dei est nos amando et eligendo respicere. Respondere nostrum est amori illius bonis operibus parere. Aut certe loquar. Loquimur cum faciem ejus per desiderium postulamus: respondet loquentibus cum nobis se amantibus apparet.

Job 31:35Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, + 31.35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat? Mediatorem requirit, sciens quod ad requiem liberationis æternæ humani desiderii, preces nisi per advocatum suum, audiri non possunt: de quo subditur. Et librum scribat; unde: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Qui veniens ad nostram redemptionem, etc., usque ad sed cur, beate Job, scribi librum desideras?

Ecclesiastes 6:10Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere. + 6.10 Qui futurus est. ID. Omnium hominum, qui futuri sunt corpore circumdandi, jam Deus vocabulum novit; ne possit homo respondere contra artificem, quare ita, vel ita sit factus. Quanto enim amplius quæsierimus, tanto magis ostenditur vanitas nostra et verba superflua; et non ex præscientia Dei tollitur liberum arbitrium, sed causæ ante præcedunt quare unumquodque sit factum.

Romans 9:20O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? + 9.20 O Homo. Hoc non ex inopia rationis reddendæ, sed hominem ad se revocat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 16:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 16:20Job 16Job 16:22 →