The Bible Software
bible.softwareJobJob 17 › Job 17:9

Job 17:9

Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. + 17.9 Et tenebit justus viam suam. Quia considerato hypocrita dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quæ mundi sunt intuetur, ipse ad amorem cœlestium robustius stringitur. Sciens, quia bonis desideriis præmia æterna non deerunt: dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. Et mundis manibus addet fortitudinem. Quia videns perversorum terrenam gloriam, etc., usque ad quæ sibi cum reprobis communia esse non possunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The righteous also shall hold on his way, and he that hath clean hands shall be stronger and stronger.

In Context

8Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur. + 17.8 Stupebunt justi super hoc. Hoc est quod dixerat caligavit ad indignationem oculus meus. Et innocens contra hypocritam suscitabitur. Contra hypocritam suscitatur innocens perfectus, quando hunc cum suo flore contemnit, eumque prædicando quæ recta sunt, despiciendum esse cæteris denuntiat.

10Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. + 17.10 Igitur omnes vos. Postquam exteriores provectus malorum, bonorum vero interiores intulit, exhortatur electos, ut convertantur, deserendo mala, et veniant, bona faciendo.

Read all of Job 17

Cross References

2 Samuel 3:1Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. + 3.1 Facta est ergo. RAB. in lib. Reg. Domus David cœlestis Jerusalem, etc., usque ad et tandem secundum merita sua in profundum abyssi submergetur.

Job 27:5Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. + 27.5 Absit a me. Quia dicit Salomon: Qui justificat impium, et qui condemnat justum, uterque abominabilis est ante Deum. Et hoc est: Absit a me. Ab innocentia enim recederet, si bona de illis malis æstimaret.

Job 31:7Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula, + 31.7 Si declinavit gressus meus de via. Toties gressus de via declinat, quoties nostra cogitatio iter rectitudinis per consensum relinquit erroris. Et si secutum est oculos meos cor. Sicut enim tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire.

Psalms 11:3Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. + 11.3 Proximum. AUG. Proximus omnis homo, cum nullo male agendum est: proximus primæ nativitatis conditione est omnis homo; carnis cognatione, amici et cognati; misericordiæ comparatione, beneficus quilibet. Corde, etc. Germinatio, duplex cor significat, in quo dolosus describitur, unde: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Boni habent unum cor et unam animam. 1

Psalms 26:6In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino. + 26.6 Circumivi. AUG. Quia mihi se præbuit ducem, etc., usque ad ut omnes voluntates ejus implerem. HIER. Vel circumspexi omnia creata, vel exempla sanctorum. AUG. Circumivi animo omnia creata, etc., usque ad tanto ardentius appetit. 1

Psalms 84:7Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te. + 84.7 Deus tu conversus. CASS. Non extendens, sed Deus convertens. Prius dat votum conversionis, post ad vitam ducit. Vel, Deus tu conversus ab ira in adventu Filii. Vivificabis nos. Tanto tempore antequam habeatur. Et tunc, Plebs tua lætabitur in te, quæ prius in se male lætabitur. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 17:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 17:8Job 17Job 17:10 →