The Bible Software
bible.software › Job › Job 17 › Job 17:10

Job 17:10

Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. + 17.10 Igitur omnes vos. Postquam exteriores provectus malorum, bonorum vero interiores intulit, exhortatur electos, ut convertantur, deserendo mala, et veniant, bona faciendo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But as for you all, do ye return, and come now: for I cannot find one wise man among you.

In Context

9Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. + 17.9 Et tenebit justus viam suam. Quia considerato hypocrita dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quæ mundi sunt intuetur, ipse ad amorem cœlestium robustius stringitur. Sciens, quia bonis desideriis præmia æterna non deerunt: dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. Et mundis manibus addet fortitudinem. Quia videns perversorum terrenam gloriam, etc., usque ad quæ sibi cum reprobis communia esse non possunt.

11Dies mei transierunt; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. + 17.11 Et non in vobis. Conversionem eorum desiderans exoptat, ne ullum sapientem in eis inveniat, ac si dicat: Stulti esse apud vos discite, ut in Deo vere esse sapientes valeatis. Dies mei transierunt. Dies, prosperitates: Cogitationes cor torquentes, curam terrenæ felicitatis dicit: quæ quanto gravius electos premunt, tanto subtilius a judice rationes de ipsis cogitant exquiri hæ cogitationes cum ipsa terrena felicitate dissipantur.

Read all of Job 17

Cross References

Job 6:29Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate. + 6.29 Respondete, obsecro absque contentione. Quia hæretici inquisitionibus non intendunt veritatem assequi, sed victores videri. Et loquentes, etc. Quia qui loquitur, judicio auditoris subditur. Inter cor et linguam ejus æquus arbiter sit, ut nihil præcipitanter de corde per linguam prodeat, sed prius examinet quam dicat. Et quia qui prius de suis, recte judicant de dictis alienis, addit:

Job 15:9Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus? + 15.9 Quid nosti. Ibid. Hæc verba patenter ostendunt ex qua mentis elatione prodeat quidquid quasi ad dominicam defensionem sonat.

Job 18:3Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis? + 18.3 Quare reputati sumus. Humanæ mentis est proprium, hoc sibi fieri suspicari, quod facit. Arbitratur enim se despici, qui bonos despicere consuevit: et ex suspicione contemptus ad indignationem prosilit, et contumelias ingerit.

Job 42:7Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.

1 Corinthians 1:20Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 17:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 17:9Job 17Job 17:11 →