Job 18:4
Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? + 18.4 Quid perdis animam tuam. Reprobi zelum rectitudinis, vel spiritualem gratiam sanctæ prædicationis, insaniam furoris æstimant: quo perire fidelium animas arbitrantur. Nunquid propter te derelinquetur terra. Ecclesia dicit, etc., usque ad unde iste flagellis Job insultat, unde subdit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 5:2Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
Job 14:18Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo: + 14.18 Mons cadens defluit. Ibid. Duo sunt genera tentationum, etc., usque ad vel longa ac lenta ut Salomonem consumi permittis. Saxum, id est mens justi fertur, De loco, id est, de justitia ad culpam nimio impulsu.
Job 40:8Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
Ezekiel 9:9Et dixit ad me: Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.
Matthew 24:35Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. + 24.35 Cœlum et terra. Innovabuntur, deposita priori forma, permanente autem substantia, unde dicitur: Terra in æternum stabit.
Luke 9:39et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum: + 9.39 Et ecce spiritus apprehendit. Matthæus lunaticum, Marcus surdum et mutum describit. Significat autem illos qui ut luna mutantur, nunquam in eodem statu manentes, sed per diversa vitia crescunt et decrescunt, qui nec fidem confitentur, nec ipsius fidei audire volunt sermonem.