The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 24 › Matthew 24:35

Matthew 24:35

Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. + 24.35 Cœlum et terra. Innovabuntur, deposita priori forma, permanente autem substantia, unde dicitur: Terra in æternum stabit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Heaven and earth shall pass away, but my words shall not pass away.

In Context

34Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.

36De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater. + 24.36 De die. Ne forte auditis signis, quærerent etiam illius diei certum terminum, ait: De die novissima, post quot annos vel dies ventura sit, nolite esse solliciti, nulli diffinitum est, quod vel in die vel in nocte judicium futurum sit, sed pro manifestatione dicitur dies, vel pro occultatione nox. Nemo scit, etc. In quibusdam codicibus additur, neque Filius. Qui quidem omnia scit cum Patre, sed non facit homines scire, sicut Apostolus ait: In eo esse absconditos thesauros sapientiæ et scientiæ II Col. 2.. Non facit scire, quia inutiliter sciretur. Sed semper simus incerti de adventu judicis, ut sic quotidie vivamus quasi in alia die judicandi simus. Neque electi angeli quemquam scire fecerunt. Vel nulli sanctorum angelorum concessit Deus notitiam diei hujus, neque filio adoptivo, id est, neque ulli sanctorum hominum.

Read all of Matthew 24

Cross References

Numbers 23:19non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? + 23.19 Dixit ergo, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad hæc vero a perfectioribus secretius advertenda sunt?

Proverbs 30:5Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se. + 30.5 Omnis sermo. Proprietatem Græci nominis, etc., usque ad vera enim omnia et ignita. Clypeus est, id est protector omnium sperantium in se. Clypeus contra hostium insidias et omnia adversa.

Isaiah 40:8exsiccatum est fœnum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in æternum. + 40.8 Verbum autem Domini. Verbum Christus cum corpore suo, quod est Ecclesia.

Isaiah 54:10Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.

Jeremiah 31:35Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi: + 31.35 Qui dat solem. ID. Secundum Genesim sol in cœlo positus est in lumine diei, luna et stellæ in lumine noctis. In psalmo quoque legitur: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam, quia invicem sibi dies et noctes succedunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 24:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 24:34Matthew 24Matthew 24:36 →