The Bible Software
bible.software › Job › Job 14 › Job 14:18

Job 14:18

Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo: + 14.18 Mons cadens defluit. Ibid. Duo sunt genera tentationum, etc., usque ad vel longa ac lenta ut Salomonem consumi permittis. Saxum, id est mens justi fertur, De loco, id est, de justitia ad culpam nimio impulsu.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And surely the mountain falling cometh to nought, and the rock is removed out of his place.

In Context

17Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. + 14.17 Signasti quasi in sacculo, etc. Ibid. In occulto, etc., usque ad curat quia hic per flagella funditus relaxat.

19lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes. + 14.19 Lapides, id est fortitudinem, aquæ assidua blandimenta. Terra, quæ sanctificat.

Read all of Job 14

Cross References

Job 18:4Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? + 18.4 Quid perdis animam tuam. Reprobi zelum rectitudinis, vel spiritualem gratiam sanctæ prædicationis, insaniam furoris æstimant: quo perire fidelium animas arbitrantur. Nunquid propter te derelinquetur terra. Ecclesia dicit, etc., usque ad unde iste flagellis Job insultat, unde subdit:

Isaiah 40:12Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera? + 40.12 Quis mensus est? ID. Ne de vocatione gentium dubitetur, magnitudo vocantis describitur. Pugillo. Pugillus, contractis digitis pugnus, palmus a pollice usque ad minimum digitum extenta manus, ut per palmum et pugillum cœlos extentos et globum terræ noverimus.

Isaiah 54:10Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.

Jeremiah 4:24Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt.

Revelation 6:14et cælum recessit sicut liber involutus: et omnis mons, et insulæ de locis suis motæ sunt: + 6.14 Cœlum. Id est Ecclesia recedet a malis, fide et opere. Unde: Exite de Babylone, populus meus, et immundum ne tetigeritis.

Revelation 20:11Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis. + 20.11 Et vidi thronum. Dicta destructione diaboli et suorum membrorum, supponit destructionem mundi, ad majorem pœnam impiorum. Competit enim ut destructis malis mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus. Sæpe locutus de glorificatione sanctorum et de pœnis impiorum, non fecerat mentionem corporum, si deberent glorificari vel puniri; ideo hic aperte ostendit ea.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 14:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 14:17Job 14Job 14:19 →