Job 19:18
Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. + 19.18 Stulti quoque despiciebant, etc. Quia dum legisperiti Deum despicerent, eorum incredulitatem turba populi secuta est. Relictis sapientibus, pauperes et stultos venerat quærere: unde cum augmento doloris dicit Stulti quoque; pro quibus ergo stultitiam suscepi, Verbum caro factum, despiciebant me. Et cum ab eis recessissem. Quasi accedebat ad cor populorum Dominus, cum eis miracula demonstraret: et quasi recedebat, cum nulla signa ostenderet, et a miraculis quiescenti, præbere fidem nolebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Yea, young children despised me; I arose, and they spake against me.
In Context
Cross References
Job 30:1[Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei: + 30.1 Nunc autem me juniores. GREG. Juniores tempore Ecclesiam irrident, cum hi qui ab ea egressi sunt, doctrinæ ejus verba despiciunt. Quorum patres non dignabar, etc. Igitur grex Ecclesiæ, etc., usque ad eosque inter veros patres numerare contemnit.
Isaiah 3:5et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.