bible.software › Job › Job 19 › Job 19:17
Job 19:17
Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei. + 19.17 Halitum meum exhorruit uxor, etc. Uxor Domini, etc., usque ad quæ carnalibus sensibus dedita incarnationis ejus mysterium non agnovit. Et orabam filios uteri. Uterum Dei, consilium ejus debemus accipere; in quo ante sæcula per prædestinationem concepti sumus, ut creati per sæcula producamur. Oravit ergo filios uteri sui: quia eos quos condidit, incarnatus humiliter rogavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My breath is strange to my wife, though I intreated for the children’s sake of mine own body.
In Context
16Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum. + 19.16 Servum meum vocavi. Servus Judaicus populus fuit, timore obsequens; quem collatis muneribus, quasi emissis vocibus, ad se ducere statuit, sed non respondit, quia digna opera donis ejus reddere contempsit. Ore proprio decorabat. Qui autem ei tot præcepta, prophetarum ore mandaveram, ore proprio deprecabar: quia in carne monstratus, dum mandata vitæ humiliter dixit, quasi superbientem servum ut veniret, rogavit.
18Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. + 19.18 Stulti quoque despiciebant, etc. Quia dum legisperiti Deum despicerent, eorum incredulitatem turba populi secuta est. Relictis sapientibus, pauperes et stultos venerat quærere: unde cum augmento doloris dicit Stulti quoque; pro quibus ergo stultitiam suscepi, Verbum caro factum, despiciebant me. Et cum ab eis recessissem. Quasi accedebat ad cor populorum Dominus, cum eis miracula demonstraret: et quasi recedebat, cum nulla signa ostenderet, et a miraculis quiescenti, præbere fidem nolebant.
Read all of Job 19
Cross References
Job 17:1[Spiritus meus attenuabitur; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum. + 17.1 Spiritus meus attenuabitur. GREG. Attenuatur spiritus electorum timore judicis, et si quas in se carnales cogitationes inveniunt, pœnitentiæ ardore consumunt. Spiritus autem iniquorum per tumorem elationis crassescit. Et solum mihi superest sepulcrum. Pene mortuum se considerat, quia moriturum se minime ignorat unde sequitur:
This Verse In Other Editions
Study Job 19:17