The Bible Software
bible.softwareJobJob 30 › Job 30:1

Job 30:1

[Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei: + 30.1 Nunc autem me juniores. GREG. Juniores tempore Ecclesiam irrident, cum hi qui ab ea egressi sunt, doctrinæ ejus verba despiciunt. Quorum patres non dignabar, etc. Igitur grex Ecclesiæ, etc., usque ad eosque inter veros patres numerare contemnit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But now they that are younger than I have me in derision, whose fathers I would have disdained to have set with the dogs of my flock.

In Context

2quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni: + 30.2 Quocum virtus manuum erat. Virtus manuum est magnitudo, etc., usque ad de proximo vero meliora quam de se ipso sentire.

Read all of Job 30

Cross References

2 Kings 2:23Ascendit autem inde in Bethel: cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende calve, ascende calve. + 2.23 Ascendit autem. ISID. Elisæus salus Dei. Is est qui Salvator vocatur, cui illudunt Judæi, quia in Calvariæ loco ascensurus erat in crucem; sed Christus postquam ascendit in cœlos, sicut Elisæus ascendit in Bethel, id est in domum Dei quadragesimo secundo anno, immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet et Titum, qui eos crudeli strage dejecerunt, ibique sanguis eorum effusus est ubi Dominum suspenderunt.

Job 19:13Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. + 19.13 Fratres meos longe. Ibid. Modo voce Redemptoris utitur: ab eo longe facti sunt fratres, et noti recesserunt; quem tenentes legem prophetare noverant, et præsentem minime recognoscebant. Judæi etenim propinqui per carnem, et noti per legis instructionem, quasi obliti quem verbis legis per fidem prophetaverant, verbis perfidiæ incarnatum negabant.

Job 29:8Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. + 29.8 Videbant me juvenes, etc. Juvenes dicit, quia nulla consilii gravitate fulciuntur senes, morum grandævitate maturos. Et est sensus: Ecclesiæ vigorem et rectitudinem immaturi formidant, et grandævi glorificant.

Mark 14:65Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant. + 14.65 Velare faciem, etc. Non ut scelera eorum non videat, sed, ut ipsi quondam Moysi fecerunt, a se gratiam cognitionis ejus abscondant. Hoc velamentum usque hodie manet super cor eorum, quod in Christum credentibus est ablatum. Unde eo moriente velut templum scissum est, et sancta sanctorum arcana patefacta. Alapis eum cædebant. BEDA. Qui tunc cæsus est alapis, et nunc cæditur blasphemiis falsorum Christianorum. Qui consumptus salivis infidelium, nunc vesanis fidelium opprobriis exhonoratur.

Luke 23:14dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. + 23.14 Obtulistis. Quantum studium dimittendi Jesum Pilatus habeat, attende. Primo illis accusantibus dicit se nihil causæ in eo invenisse, deinde tamen in incœpto persistentibus mittit ad Herodem, ut exploret an ille aliquid sceleris in eo invenire possit, an dimittendum decernat. Denique Herodis agnita voluntate, nec invento in Jesu facinore, plebis sententiam quærit, cui unum in Pascha oportet dimitti. Iterum etiam tertio volens dimittere, interrogat. Sed quanto curiosius dimittere quærit, tanto criminosiores ad mortem ejus invenit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 30:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Job 30Job 30:2 →