Job 2:1
Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, + 2.1 Factum est autem, etc. Unde venis? GREG. in Job l. 3. Hoc non ut prius, etc., usque ad qui minuere voluisti, profectui servisti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
Cross References
Job 1:8Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?
Isaiah 6:1In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. + 6.1 In anno, etc. HIER. Ozias ipse est Azarias, etc., usque ad cadens in faciem, excelsa voce clamat ad Dominum. Rex Ozias. Rex, scilicet leprosus, qui sacerdotium usurpavit. Vidi Dominum. Christum scilicet. Visus est Filius in habitu regnantis; locutus est Spiritus sanctus propter consortium majestatis, unitatemque substantiæ. Super solium excelsum, etc. HIER. Qui videt Dominum regnantem in cœlestibus virtutibus, videt eum super solium excelsum et elevatum, quæ sunt Throni et Dominationes, etc. Quidam dicunt seraphim virtutes in cœlo Deo assistentes et laudantes, quæ in ministeria mittuntur maxime ad eos qui purgatione indigent, et propter peccata aliqua ex parte suppliciis. ID. Cherubim, multitudo scientiæ, super quos Dominus in modum aurigæ sedere ostenditur, unde: Qui sedes super cherubim, etc. Seraphim autem præter hunc locum in Scripturis canonicis me legisse non memini. Errant ergo qui in precibus solent scribere: Qui sedes super cherubim et seraphim.
Hebrews 1:14Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? + 1.14 Nonne sunt omnes, etc. Quasi dicat: Utique. Intellige igitur quantus honor nobis exsistit, ut ad nos sicut ad amicos ministros angelos suos destinet Deus. Quamvis enim multum intersit inter angelos et homines, propinquos tamen eos nobiscum fecit, quia nostræ saluti student, propter nos discurrunt, pro nobis suo funguntur officio, hoc est opus angelicum, angelicæ functionis officium, ut omnia fiant pro salute proximorum. Magis autem hoc est opus Christi, quia angelis nobis superioribus præcepit ad nostram salutem suum exhibere ministerium.