Hebrews 1:14
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? + 1.14 Nonne sunt omnes, etc. Quasi dicat: Utique. Intellige igitur quantus honor nobis exsistit, ut ad nos sicut ad amicos ministros angelos suos destinet Deus. Quamvis enim multum intersit inter angelos et homines, propinquos tamen eos nobiscum fecit, quia nostræ saluti student, propter nos discurrunt, pro nobis suo funguntur officio, hoc est opus angelicum, angelicæ functionis officium, ut omnia fiant pro salute proximorum. Magis autem hoc est opus Christi, quia angelis nobis superioribus præcepit ad nostram salutem suum exhibere ministerium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 32:1Jacob quoque abiit itinere quo cœperat: fueruntque ei obviam angeli Dei.
1 Kings 22:19Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris: + 22.19 Vidi Dominum, etc. RAB. Solium Domini angelicæ potestates, quarum mentibus Deus præsidens inferius cuncta disponit. Exercitus cœli ministrantium angelorum multitudo: dextera pars angelorum electa, sinistra pars reproba. Neque enim dextera concluditur Deus, neque sinistra: qui ita est intra omnia, ut sit et extra. Sed quomodo mali de exercitu cœli? Quia quamvis ab æthereo cœlo pulsi, adhuc tamen in æreo demorantur cœlo; unde Paulus: Contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus Ephes. 6.. Omnis exercitus assistit Deo, quia et voluntas electorum spirituum divinæ deseruit potestati, et reproborum sensus suæ serviens malitiæ, judicio Omnipotentis obtemperat.
Psalms 34:7Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam. 1
Psalms 103:20Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ: + 103.20 Posuisti, etc. Et facta est nox in eis, id est obscura mentis obstinatio. Et ipsa pertransibunt. AUG. Non ut supra, conversi, gentiles, sed dæmones, qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum; sed Christo surgente, quia in omnibus non possunt, in cubilibus, id est, cordibus pertinacium permanent: sic Christo in aliquo occidente, vigent mala, resurgente fugiunt. Occasum. Sol sic occidit, ut oriatur: ita qui dormit, id est, Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit, quia voluit, nemo tollit animam ejus; cum occidit, tenebræ factæ sunt in apostolis, defecit spes eorum. 1
Isaiah 6:2Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. + 6.2 Stabant. ID. Id est, stant assistentia Deo; volant demonstrantia Deum; nudant quasi medietatem; non manifestant quæ velata sunt; non velant, quæ nota sunt. Sex alæ uni. ID. Victorinus duodecim apostolos intelligit. Nos autem duodecim lapides altaris quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas in diademate sacerdotis. ID. Alas habere dicuntur angeli, quia in superioribus commorantur, vel propter velocem in omnibus discursum, sicut et venti alati dicuntur. Duabus velabant faciem ejus. Ante hæc quæ fuerunt nescio, etc., usque ad angeli quoque et prædicatores nihil inde docent; similiter: Velabant pedes. HIER. Quid post hunc mundum futurum sit ignoramus: media tamen, quæ sex diebus vel ætatibus facta sunt, vel fiunt; cognoscimus tantum Duabus velabant, quia de præsenti tantummodo notitiam habemus. ID. Hebræus meus longe alia via ingressus est, etc., usque ad et tunc vere purgatus labiis, dixi ad Dominum: Ecce ego, mitte me.
Daniel 6:22Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci.