The Bible Software
bible.softwareJobJob 2 › Job 2:5

Job 2:5

alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. + 2.5 Alioquin mitte manum tuam. Sæpe diabolus, postquam mentem impugnavit, ad tempus cessat, ut securam repente irrumpat: ideo iterum Job expetit, quod Deus ei reticendo concedit. Et tange os ejus. Per os et carnem intelligit vitam corporalem, per animam intelligit rationem, ut superius.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But put forth thine hand now, and touch his bone and his flesh, and he will curse thee to thy face.

In Context

4Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua; + 2.4 Pellem pro pelle. Diabolus per miracula Filium Dei, sed propter humilia purum hominem putavit. Hunc ergo judicans ex aliis, qui in loco pastorum aliena damna contemnunt, quasi non motum multis subtractis, quasi quæ extra se sunt, dolore propriæ carnis tentat, quasi pro se doleat, qui non pro aliis. Hoc cum fieri petit, dicit desideriis; hæc et per membra verbis et desideriis intulit, per quæ dixit: Mittamus lignum in panem ejus Jer. 11., id est, configendo corpori ejus stipitem crucis adhibeamus. Ibid. Pellis pro pelle datur, quia sæpe, dum ictus contra oculum venit, manum opponimus, ut potius in ipsa quam in teneriori vulneremur: hoc consuete fieri sciens, dicit: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo Quasi, ideo Job extra se tot flagella æquanimiter sustinet, quia ne ipse feriatur, pavet: et cura sui minus de suis sentit; unde ipsum ferire expetit: Mitte manum tuam, quod Deus recte permittit, ut sæpe victus obmutescat.

6Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva. + 2.6 Ecce in manu tua est. Potestatem per suos in carnem Christi Satan habuit, sed animam servat, non quod non tentet, sed quod non superet; vel animam, id est, charos et ei electos a jure suo amittit, cum illum occidit a planta pedis usque ad verticem: quia ab exordio mundi membris ejus dura intulit, et usque ad caput ipsorum, id est Christum, sæviendo pervenit. Ecce in manu tua. Sinit nos tentari, ut videamur nobis infirmi, et tamen custodit.

Read all of Job 2

Cross References

1 Chronicles 21:17Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? ego, qui peccavi? ego, qui malum feci? iste grex, quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur.

Job 1:11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. + 1.11 Tange. Ibid. Quia exteriora sunt quæ petit conteri, nec multum putat nisi animam lædat. In faciem. Facies Domini respectus est gratiæ. Dicit ergo: si data quæ amat subtrahis, respectum, scilicet gratiæ tuæ, favorem tuum non requirit, sed maledicendo contemnit.

Job 2:9Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. + 2.9 Dixit autem illi uxor sua. Ibid. Primam diaboli tentationem ostendit, etc., usque ad sed in asperitatem dilabuntur. Adhuc tu permanes in simplicitate tua. Simplicitatem arguit, quod terrena despicit et æterna cupit, quasi dicat: Quid simpliciter æterna petis et super his male gemis, excidens æterna despice et mala præsentia, vel moriens evade. Sed hæc passi sunt illi forma rectitudinis. Unde ait: Quasi una de stultis, etc., ferientes extra sustinent, perversos intus docent: ibi fortes, hic misericordes: ibi adversos repeliunt, hic suos protegunt; et grande est in acie hoc utrumque facere. Adhuc tu permanes. Eva verba sua repetit, quasi dicens: Desere simplicitatem, id est, obedientiam, vetitum comedendo contemne. Benedic Domino et morere. Id est, transcendendo præceptum, ultra quam es conditus vive. Vide ordinem: post vulnera verba hostis intulit, quia cum vis doloris ingravescit, facilius parva persuasio aliquem capit: propter quod qui cætera abstulit, uxorem reservavit.

Psalms 32:3Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione. + 32.3 Cantate ei, etc. Quasi, quid plus dicam? de incarnatione specialiter lætamini. Canticum novum. CASS. Quia non sufficit, nisi abundet justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum Matth. 5.. Cantate canticum novum. De incarnatione, de qua mundus exsultat, de qua Angeli cantaverunt. 1

Psalms 39:10Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti. + 39.10 Ecclesia magna. AUG. Toto orbe terrarum, non parva ut prius: et siquidem insurget timor, non prohibebit loqui. Domine, tu scisti. ID. Labia sonant hominibus, etc., usque ad ut ad hoc non sim piger. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 2:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 2:4Job 2Job 2:6 →