Psalmorum 39:10
Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti. + 39.10 Ecclesia magna. AUG. Toto orbe terrarum, non parva ut prius: et siquidem insurget timor, non prohibebit loqui. Domine, tu scisti. ID. Labia sonant hominibus, etc., usque ad ut ad hoc non sim piger. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Remove thy stroke away from me: I am consumed by the blow of thine hand.
In Context
Cross References
Leviticus 10:3Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
Job 2:10Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es: si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis. + 2.10 Quasi una de stultis, etc. GREG. Quia sensus, non sexus in vitio est: non ait una de mulieribus, sed de stultis mulieribus: quod pravum sapit, accidentis stultitiæ est, non conditione naturæ. Si bona suscepimus, etc. Ibid. Magna consolatio est in malis bonorum reminisci, ne sit omnimoda desperatio, sicut in lætis temperat ab elatione prævisio mali. Unde dicitur: In die bonorum ne sis immemor malorum, et in die malorum ne sis immemor bonorum. Si bona, id est, si ad æterna bona tendimus, cur non mala præsentia sustinemus? In omnibus his, etc. Ibid. Duobus modis labiis peccamus, cum non justa dicimus, vel cum justa tacemus. Sed Job nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit. Patientiam habuit, Deo gratias agens, insipientiam conjugis arguendo docens: et sic victus ardentius hostis instigatur, et quia uxor tacuit alios excitavit ad contumelias. In omnibus. Qua sancti in omnibus, quæ extra et intus patiuntur, nec injuriis Dei excedunt, nec in contumeliis pravorum.
Job 13:21manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. + 13.21 Manum tuam longe fac a me. Per manum, quam longe fieri postulat, etc., usque ad sed per formidinem servit.
Psalms 38:3Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est. + 38.3 A bonis, et dolor meus, etc. ID. Annuntiandis, etc., usque ad id est, transilientium, locutus sum. AUG. Quod est, malis invitus silui, etc., usque ad et si actus transilientis aliquid sunt. 1