The Bible Software
bible.softwareJobJob 2 › Job 2:6

Job 2:6

Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva. + 2.6 Ecce in manu tua est. Potestatem per suos in carnem Christi Satan habuit, sed animam servat, non quod non tentet, sed quod non superet; vel animam, id est, charos et ei electos a jure suo amittit, cum illum occidit a planta pedis usque ad verticem: quia ab exordio mundi membris ejus dura intulit, et usque ad caput ipsorum, id est Christum, sæviendo pervenit. Ecce in manu tua. Sinit nos tentari, ut videamur nobis infirmi, et tamen custodit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said unto Satan, Behold, he is in thine hand; but save his life.

In Context

5alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. + 2.5 Alioquin mitte manum tuam. Sæpe diabolus, postquam mentem impugnavit, ad tempus cessat, ut securam repente irrumpat: ideo iterum Job expetit, quod Deus ei reticendo concedit. Et tange os ejus. Per os et carnem intelligit vitam corporalem, per animam intelligit rationem, ut superius.

7Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus; + 2.7 Egressus igitur Satan. GREG. Accepta licentia, etc., usque ad pœnitendo respicit, ne qua elatio surgat.

Read all of Job 2

Cross References

2 Chronicles 18:21At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.

Job 1:12Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. + 1.12 Dixit ergo Dominus. Ibid. Non petitione diaboli provocatus Deus vincitur, sed hosti concedit ad dolorem et deceptionem suam quod famulo prosit. Ecce omnia quæ habet, etc. Pia dispensatione relaxat et refrænat: substantiam prodit, corpus protegit, etsi postea corpus traditurus, non tamen simul omnia, ne coacervata perimant, quæ divisa possunt tolerari. Vel sortem Job Dominus novit, et tamen bella divisit, ut mirabilius victor esset: cum hostis victus se iterum ad nova bella repararet. Ecce universa... tantum in eum, etc., id est, bona ejus exterius tentanda tribuo, sed intus mihi illum servo. Sed extende. Ibid. Per passiones peccare posse Christum putavit. Ecce universa quæ habet in manu tua sunt. Manus Satanæ non potestas, sed tentatio: prius Judæa, quæ possessio ejus fuerat, infidelitate sublata est, et ei adversata: post et caro ejus crucifixa. Egressus. Id est, ad desiderii sui vota pervenit. Vel egreditur, dum quod bona intentione sibi permittitur, prava intentione ab eo perpetratur. Egressus Satan. Quo exiit, ab eo qui ubique est? sed quamdiu pressus potentia Dei, Satan quod appetiit, exercere non potuit, quasi ante faciem stetit; exit cum laxatus est ad effectum sui desiderii. Egressusque a facie. Quia, dum usque ad cor prævalere nequit, exclusus ab intimis exterius vagatur: et si mentem turbat, foris est: quia non interimit, sed erudit. Ibid. Tempora tentationibus congruunt. Tempus tentandi aptum elegit, cum filios ejus in convivio invenit: prænuntiatio tribulationis est lætitia satietatis.

Psalms 65:7Qui dominatur in virtute sua in æternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis. + 65.7 Non exaltentur. Ibid. Pro lege quasi plus illis debeatur. Omnes enim peccaverunt, etc. Rom. 3. 1

Luke 12:23Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.

1 Corinthians 10:13Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. + 10.13 Tentatio vos, etc. Hortatur ut humana tentatio illos apprehendat, non alia. Humana enim tentatio est, ut in necessitate vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum requirendo. Propter Christum ergo pati, humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum. Possitis sustinere. Quod fit per humilitatem. Humiles enim in omni tentatione custodit, ut illi non crepent in fornace, qui non habent ventum superbiæ.

Revelation 20:1Et vidi angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. + 20.1 Et vidi angelum. Dicta damnatione Babylonis et Antichristi et pseudo apostolorum, supponit damnationem ipsius diaboli, et præponit causam quare et tempus quo damnabitur: et quis illum poterit vincere, scilicet ille qui in humili adventu potuit illum ligare quantum voluit, glorificatus eumdem omnino destruere poterit. Abyssi. Abyssus tenebrosa vocantur corda impiorum; vel ipse diabolus, quos Dominus sævire permittit et refrenat quando vult.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 2:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 2:5Job 2Job 2:7 →