The Bible Software
bible.softwareJobJob 20 › Job 20:21

Job 20:21

Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus. + 20.21 Non remansit de civitate ejus. Percusso hypocrita, de cibo ejus nihil remanet, quia cum ad supplicia ducitur, a cunctis quæ possederat alienatur. Propterea nihil, etc. Quia de hac vita subtractus, ad judicem nudus vadit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There shall none of his meat be left; therefore shall no man look for his goods.

In Context

20Nec est satiatus venter ejus: et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit. + 20.20 Nec est satiatus venter. Venter quippe iniqui avaritia est, et in ipsa colligitur quidquid perverso desiderio glutitur. Liquet vero quia avaritia desideratis rebus non exstinguitur, sed augetur; nam more ignis cum ligna quæ consumat acceperit, excrescit, et unde videtur ad momentum flamma comprimi, inde paulo post cernitur dilatari. Et cum habuerit quod concupierat. Majoris iracundiæ est cum hoc tribuitur quod male desideratur, quia inde repentina ultio sequitur, quia hoc quoque obtinuit, quod Deo irascente concupivit.

22Cum satiatus fuerit, arctabitur: æstuabit, et omnis dolor irruet super eum. + 20.22 Cum satiatus fuerit, arctabitur. GREG. Cum multa congesserit arctatur; anxiatur enim qualiter acquisita custodiat. Æstuabit, et omnis dolor. Hinc inde insidiatores metuit, etc., usque ad tanto facilius rapitur ad tormentum. Sequitur:

Read all of Job 20

Cross References

Job 18:19Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus. + 18.19 Non erit semen, etc. Quia omnes iniqui, qui de ejus persuasione in pravis actionibus nati sunt, cum eodem suo capite ferientur. Quia hæc de Antichristo accipienda sunt, in hoc aperit dum dicit:

Isaiah 5:9In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore. + 5.9 In auribus. ID. Quasi diceret propheta: Hæc verba interioribus auribus audivi, quæ sunt Domini exercituum. Nisi domus, etc. Pompa scilicet, et structura hæreticorum, usque ad qui ad comparationem multiplicis numeri unione constringitur.

Amos 3:10Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem et rapinas in ædibus suis.

Luke 16:24et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. + 16.24 Ut intingat. Qui micas cadentes de mensa Lazaro non dedit, de extremo ejus digito aquam distillari in ore suo cupit, et qui minima in vita non dedit, in inferno minima quærit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 20:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 20:20Job 20Job 20:22 →