The Bible Software
bible.software › Job › Job 20 › Job 20:22

Job 20:22

Cum satiatus fuerit, arctabitur: æstuabit, et omnis dolor irruet super eum. + 20.22 Cum satiatus fuerit, arctabitur. GREG. Cum multa congesserit arctatur; anxiatur enim qualiter acquisita custodiat. Æstuabit, et omnis dolor. Hinc inde insidiatores metuit, etc., usque ad tanto facilius rapitur ad tormentum. Sequitur:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In the fulness of his sufficiency he shall be in straits: every hand of the wicked shall come upon him.

In Context

21Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus. + 20.21 Non remansit de civitate ejus. Percusso hypocrita, de cibo ejus nihil remanet, quia cum ad supplicia ducitur, a cunctis quæ possederat alienatur. Propterea nihil, etc. Quia de hac vita subtractus, ad judicem nudus vadit.

23Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. + 20.23 Utinam impleatur venter ejus, etc., pluat super illum bellum. Bellum Deo pluere, etc., usque ad prævidere comtempsit.

Read all of Job 20

Cross References

Job 1:15et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. + 1.15 Et pueros. Pueros vocat cautelam illam diligentiæ, per quam his providet, quæ et in eo percutitur.

Job 3:17Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. + 3.17 Ibi impii. Id est, in luce Christi, quam antiqui præstolati sunt, Gentiles a turba desideriorum mundi cessant, et tranquilla mente jam æternam quietem prægustant. Et hoc est: Et ibi requieverunt. In mundo fortes robore, non fessi dicuntur. Qui vero in amore Dei roboratur, salubriter a sua virtute deficit, et quo fortius æterna petit, eo magis fessus, in terrenis moritur. Unde: Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini Psal. 38.. Dum ibi dicit lucem, locum electorum quo continentur, ostendit.

Job 16:11Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis. + 16.11 Aperuerunt super me ora, etc. Ibid. Quia ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, cum et errorem prædicare non metuunt, et prædicamenta rectæ fidei irrident. Percusserunt maxillam meam. Maxilla Ecclesiæ, sunt sancti prædicatores, qui vitam carnalium verbo correctionis convertunt: hos reprobi præcipue persequuntur, quos dum etiam necant, illa eos pœna satiat, quæ mentem Ecclesiæ præcipue cruciat, vel castigat. Maxillam meam. Petrus est maxilla, qui mactat et manducat. Samson maxillam asini tenet, et hostes occidit, id est Christus simplices præcones manu virtutis tenet, et a vitiis carnales occidit. Maxilla projecta est in terram, aquas effundit: quia data morti corpora præconum magna ostendunt miracula.

Psalms 39:5Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. + 39.5 Nomen. ID. Quod est salvator. Quasi: Beatus, etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebræol sæpe duplicantur hoc modo genitivi: vel, beatus, est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus. Insanias. CASS. Idola, quæ fallunt a veritate: vel, insaniæ, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Hæc falsa, sed opera tua mirabilia, cœlum, terra, elidit superstitiones. 1

Isaiah 10:6Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 20:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 20:21Job 20Job 20:23 →