The Bible Software
bible.softwareJobJob 21 › Job 21:13

Job 21:13

Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. + 21.13 Ducunt in bonis dies suos. Quia omnis longitudo vitæ præsentis punctus esse cognoscitur, cum fine terminatur. Quidquid enim transire potuit, subitum fuit. Et in puncto ad inferna descendunt. Sed finis est pessimus; ecce quo tendebat, quia præsentis vitæ prosperitas non est testis innocentiæ, quia et hac usi pereunt, et flagellati liberantur, quod est contra amicos Job.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They spend their days in wealth, and in a moment go down to the grave.

In Context

12Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. + 21.12 Tenent tympanum et citharam. Quasi cum domini honoribus et rebus tument, subjecti in ludicris actibus gaudent.

14Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. + 21.14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis. GREG. Dicunt Deo: Recede a nobis, qui ei ad se præbere aditum recusant, eumque pravis actibus impugnant. Scientiam viarum tuarum. Via Dei pax, humilitas, patientia est: quæ qui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus.

Read all of Job 21

Cross References

Job 36:11Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:

Matthew 24:38sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, + 24.38 Comedentes et bibentes, nubentes, etc. Non alimenta et nuptiæ, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Post bella, fames, terræmotus, etc., tunc brevis sequetur pax, ut fidelis probetur, an transactis malis speret judicem venturum, unde dicitur: Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus I Thess. 5..

Luke 17:28Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant: + 17.28 Similiter, etc. Prætermisso maximo Sodomitarum scelere, sola ea commemorat quæ vel levia, vel nulla esse putarentur, ut intelligas quali pœna feriantur illicita, si licita et ea sine quibus vita non ducitur, immoderatius acta, igne et sulphure punientur. Loth. Allegorice: Loth, qui interpretatur declinans, est populus electorum, qui dum in Sodomis, id est inter reprobos ut advena moratur, quantum valet scelera eorum declinat. Exeunte Loth, Sodoma perit, quia in consummatione sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis Matth. 13..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 21:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 21:12Job 21Job 21:14 →