Matthew 24:38
sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, + 24.38 Comedentes et bibentes, nubentes, etc. Non alimenta et nuptiæ, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Post bella, fames, terræmotus, etc., tunc brevis sequetur pax, ut fidelis probetur, an transactis malis speret judicem venturum, unde dicitur: Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus I Thess. 5..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
39et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.
Cross References
Genesis 7:7Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. + 7.7 Ingressus est Nœ et filii ejus, uxor, etc. RAB. Notandum quod seorsum ingreditur in arcam Nœ cum filiis suis, et uxores eorum seorsum. Ideo distincte dicitur: Ingressus est Nœ et filii ejus, et distincte additur, uxor ejus et uxores filiorum ejus. Mixtim autem viri cum mulieribus egressi sunt, sic enim scriptum est: Egressus est Nœ et uxor ejus. Tempus enim amplectendi et tempus abstinendi Eccli. 3.
1 Samuel 30:16Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universæ terræ comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem, pro cuncta præda et spoliis quæ ceperant de terra Philisthiim et de terra Juda.
Ezekiel 16:49Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant:
Matthew 22:30In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo. + 22.30 In resurrectione. Resurgent quidem corpora, quæ possent nubere et nubi: quod de his dicitur, qui habent membra genitalia: sed alia ratione non nubent.
Luke 12:45Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: + 12.45 Quod si dixerit servus. Nota inter vitia servi ascriptum, quod tardum putat domini reditum. In virtutibus boni non annumerantur, quod hunc cito speraverit, sed tantum quod fideliter ministravit. Nihil ergo est melius, quam ut patienter sustineamus ignorare quod sciri non potest, sed tamen laboremus ut idonei inveniamur. Et edere. Id est, cunctis sceleribus et illecebris sæculi, quæ mentem errare faciunt, occupari, vel ad litteram, si sit deditus gulæ et ebrietati.
Luke 17:26Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis: + 17.26 Et sicut factum est. Subitum adventus sui diem pluribus astruit exemplis, et quem fulguri (cito omnia transvolanti) comparaverat, diebus Nœ, vel Loth æquiparat, quando repentinus mortalibus supervenit interitus.