The Bible Software
bible.softwareJobJob 21 › Job 21:14

Job 21:14

Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. + 21.14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis. GREG. Dicunt Deo: Recede a nobis, qui ei ad se præbere aditum recusant, eumque pravis actibus impugnant. Scientiam viarum tuarum. Via Dei pax, humilitas, patientia est: quæ qui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore they say unto God, Depart from us; for we desire not the knowledge of thy ways.

In Context

13Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. + 21.13 Ducunt in bonis dies suos. Quia omnis longitudo vitæ præsentis punctus esse cognoscitur, cum fine terminatur. Quidquid enim transire potuit, subitum fuit. Et in puncto ad inferna descendunt. Sed finis est pessimus; ecce quo tendebat, quia præsentis vitæ prosperitas non est testis innocentiæ, quia et hac usi pereunt, et flagellati liberantur, quod est contra amicos Job.

15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum? + 21.15 Quis est Omnipotens? etc. Dixit enim insipiens in corde suo: Non est Deus. Et quid nobis prodest si oraverimus? Iniqui qui non Deum, sed exteriora dona quærunt, cum eadem sevientibus deesse conspiciunt, ipsi servire contemnunt.

Read all of Job 21

Cross References

Psalms 10:4quoniam quæ perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit? + 10.4 Quoniam quæ perfecisti. Convertit ab his sermonem ad Deum quasi: Cur dicunt transmigra? Cur de peccatoribus terretur, qui intendunt sagittare rectos? quia quæ perfecisti destruxerunt in suis conventibus, ubi parvulos, qui erant lacte nutriendi, ex quorum ore laus perficitur, venenis necant. Justus autem, quid fecit? AUG. Secundum utramque partem, etc., usque ad animæ suæ nocet, non justo, qui Deo credit. 1

Psalms 95:10dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate. + 95.10 Dicite in gentibus. ID. Quod regnavit et correxit, et judicavit. Regnavit. Alia littera: Regnavit a ligno Matth. 13.. AUG. Crucis, quo transit homo mare, et fit orbis qui non movetur. Populos in æquitate, etc. Alii addunt, Et gentes in ira tua. CASS. Populos ergo, id est, bonos judicabit in æquitate, gentes vero, id est, malos in ira sua. 1

Proverbs 1:22Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? + 1.22 Usquequo. Jam Christum in carne vidistis miracula facientem, quem sprevistis: modo vel resuscitatum a morte diligite, et dimittet quod peccastis. Parvuli. RAB. Parvuli dicuntur sensu tardiores, etc., usque ad quæ filius ipse veniens perfectis sensu contulit?

Isaiah 30:11Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Israël.

Habakkuk 1:15Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabitur, et exsultabit.

Luke 8:37et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. + 8.37 Et rogaverunt. Conscii fragilitatis, præsentia Domini se indignos judicant, non capientes verbum Dei, et in firma mente pondus sapientiæ non sustinentes, et ideo diutius molestus non fuit, sed regreditur quia non dignatur curare invitos, sed cito deserit infirmos, quibus oneri videt esse suam præsentiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 21:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 21:13Job 21Job 21:15 →