The Bible Software
bible.softwareJobJob 21 › Job 21:7

Job 21:7

Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? + 21.7 Quare ergo impii vivunt. Sublevantur honoribus, confortantur rebus, quia eos patientia divina tolerat. Confortatique divitiis, etc., ut diu in eis subsistere permittantur; sed quia sunt quibus hæc habere pœna est, quia hæredes quibus hæc relinquent, non habent. Subdit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore do the wicked live, become old, yea, are mighty in power?

In Context

6Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. + 21.6 Et ego quando recordatus fuero. Ibid. Quia actuum suorum oblitus non erat, etc., usque ad contra ejus dicta subjungit:

8Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. + 21.8 Semen eorum permanet. In augmentum felicitatis cum patrimonio dantur hæredes. Coram eis. Ne qua necessitas saltem oculis subtrahat ea in quibus animus exsultat; sed ne in eis sterilibus genus exstinguatur, addit: Propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Ecce dicuntur eis esse vita, honores, divitiæ, filii, nepotes: sed si intus domestica cura ureret, non esset læta hæc felicitas, unde subdit:

Read all of Job 21

Cross References

Job 12:6Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. + 12.6 Abundant tabernacula prædonum. Ibid. Ostendit nihil esse præsentis vitæ divitias, etc., usque ad et tamen bona quæ habent, a Deo acceperunt. Nimirum interroga jumenta, etc. Ibid. Jumenta sensu pigriores. Volatilia cœli sublimia sapientes.

Ecclesiastes 7:15In die bona fruere bonis, et malam diem præcave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias. + 7.15 Malam diem HIER. judicii, quæ mala videtur malis, unde, Dies illa dies iræ, etc. Vel, bona et mala, id est prospera et adversa, prout juste evenerint, sustine viriliter. Omnia enim juste, quamvis occulte, et hoc est non inveniat, etc.

Daniel 4:17Arborem, quam vidisti sublimem atque robustam, cujus altitudo pertingit ad cælum, et aspectus illius in omnem terram;

Habakkuk 1:15Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabitur, et exsultabit.

Revelation 17:2cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus. + 17.2 Inebriati sunt, etc. Sicut ebrius nihil timet, sic terrenis inhærentes intantum excæcabuntur amore terræ, ut nec Deum diligant, nec pœnas timeant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 21:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 21:6Job 21Job 21:8 →