The Bible Software
bible.softwareJobJob 21 › Job 21:8

Job 21:8

Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. + 21.8 Semen eorum permanet. In augmentum felicitatis cum patrimonio dantur hæredes. Coram eis. Ne qua necessitas saltem oculis subtrahat ea in quibus animus exsultat; sed ne in eis sterilibus genus exstinguatur, addit: Propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Ecce dicuntur eis esse vita, honores, divitiæ, filii, nepotes: sed si intus domestica cura ureret, non esset læta hæc felicitas, unde subdit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Their seed is established in their sight with them, and their offspring before their eyes.

In Context

7Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? + 21.7 Quare ergo impii vivunt. Sublevantur honoribus, confortantur rebus, quia eos patientia divina tolerat. Confortatique divitiis, etc., ut diu in eis subsistere permittantur; sed quia sunt quibus hæc habere pœna est, quia hæredes quibus hæc relinquent, non habent. Subdit:

9Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos. + 21.9 Domus eorum securæ sunt, et pacatæ, et non est. Quæ enim esset supradicta, felicitas, si læta non esset? Si intus prospera, in agris quoque. Bos eorum concepit. Dominis gregum prima est felicitas, etc., usque ad unde fecunditas familiæ subditur:

Read all of Job 21

Cross References

Job 18:19Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus. + 18.19 Non erit semen, etc. Quia omnes iniqui, qui de ejus persuasione in pravis actionibus nati sunt, cum eodem suo capite ferientur. Quia hæc de Antichristo accipienda sunt, in hoc aperit dum dicit:

Job 20:28Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei. + 20.28 Apertum erit. Cum omne malum, quod in conscientia ejus nascebatur, adveniente judice, ostenditur. Detrahetur in: quia vindictæ tempore raptus ad supplicia, ab æterni judicis vultu separatur.

Proverbs 17:6Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. + 17.6 Corona senum, etc. Senes, patriarchæ, prophetæ, qui a filiis filiorum, id est successoribus apostolorum, divina laude celebrantur: et gloria est prædicatorum Novi Testamenti, qui veterum patrum filii esse meruerunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 21:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 21:7Job 21Job 21:9 →