Job 22:5
et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas? + 22.5 Et non propter malitiam tuam plurimam. A verbis otiosis, etc., usque ad sed semper ad deteriora descendat. Nam sequitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Is not thy wickedness great? and thine iniquities infinite?
In Context
Cross References
Job 11:6ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ! + 11.6 Et intelligeres quod multa minora. Injuste justo iniquitatem objicit, sed hæc contumelia de zelo Dei prodit, et est venialis. Merita quoque justi nesciens, ex imperitia irrisionem subdit:
Job 15:5Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. + 15.5 Docuit enim iniquitas. GREG. Iniquitas os docet, quando ex mala vita concipitur, quod pejus dicatur. Imitaris linguam blasphemantium Ibid. Hæretici quasi venerando Deum, humilia, ut carnem et mortem negant, et Ecclesiam hæc confitentem blasphemare dicunt: et si quid adversi ei contigerit, pro hac injuria dicunt fieri, unde ait:
Job 21:27Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. + 21.27 Certe novi cogitationes vestras. Quem enim percussum viderunt, etc., usque ad nec perfecte ad æterna transeunt, unde addit:
Job 32:2Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. + 32.2 Et iratus indignatusque est Eliu. Eliu Deus meus iste, etc., usque ad quamvis ab eorum vita elationis pravitate disjungitur. Iratus est autem adversus Job. Vanæ enim gloriæ sectatores, etc., usque ad intus positos premunt qualitate dicendi, id est, vitio elationis.