Job 22:4
Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium, + 22.4 Nunquid timens arguet te? Quis hoc vel desipiens sentiat, quod Deus ex timore nos arguat, et ex metu contra nos judicium suum proponat? Nunquid tibi arguet? Qui verba sua metiri nesciunt, ad otiosa dicta dilabuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Will he reprove thee for fear of thee? will he enter with thee into judgment?
In Context
Cross References
Job 9:19Si fortitudo quæritur, robustissimus est; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. + 9.19 Si fortitudo quæritur. Quasi: nemo audet, quia ille merita examinat, qui per alienum testimonium ea non explorat, sed tacitus considerator diu exspectat. Alius non potest mihi esse testis, quia nec ego ipse mihi.
Job 14:3Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium? + 14.3 Et dignum ducis super hujuscemodi, etc. Deum aperire oculos, est judicia exercere, et quem feriat videre
Job 19:29Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.] + 19.29 Fugite ergo. Ibid. Faciem gladii fugere, est animadversionis districtæ sententiam prius quam appareat, placare. Et scitote esse judicium. Omnis qui perverse agit, eo ipso quo hoc despicit, esse Dei judicium nescit.
Job 34:23neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.
Psalms 76:6Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui. + 76.6 Cogitavi dies antiquos, etc. Ideo turbatus: quia cogitavi dies antiquos Adæ, in quibus corruit homo. Sed contra dies antiquos, annos ponit æternos: ideo turbatus, quia hos desiderat homo, æternos negligit. Dies antiquos, et annos æternos in mente habui. CAS. Quid contigit Adæ pro inobedientia? Ex illo cognovi hunc hominis defectum esse. Et annos æternos, quos persistens haberet, in mente habui, quod non stulti. Et etiam meditatus sum nocte, id est, in hoc defectu. Cum corde, id est, cum ratione, si quomodo possem redire ad annos æternos. Cum ratione tacitus loquitur, qui in ea quietus exercetur. 1
Psalms 130:3Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.] + 130.3 Speret Isræl. CASS. Secunda pars, ubi concludit suo exemplo cæteros monens.