Job 23:11
Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. + 23.11 Vestigia ejus secutus est. Beatus Job in futura operatione, etc., usque ad quasi ad exemplum sibi propositum recurrit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My foot hath held his steps, his way have I kept, and not declined.
In Context
Cross References
1 Samuel 12:2Et nunc rex graditur ante vos: ego autem senui, et incanui: porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum.
Job 17:9Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. + 17.9 Et tenebit justus viam suam. Quia considerato hypocrita dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quæ mundi sunt intuetur, ipse ad amorem cœlestium robustius stringitur. Sciens, quia bonis desideriis præmia æterna non deerunt: dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. Et mundis manibus addet fortitudinem. Quia videns perversorum terrenam gloriam, etc., usque ad quæ sibi cum reprobis communia esse non possunt.
Psalms 17:5Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. + 17.5 Circumdederunt me. Ibid. In persona iustorum ante adventum Christi, etc., usque ad qui rapidis iniquitatibus conturbati sunt. 1
Psalms 44:18Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem: propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.]
Psalms 125:5Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent. 1