Job 10:7
et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere? + 10.7 Cum sit nemo Ibid. Quasi, quid restat tibi nisi parcere, cui nemo potest obviare? Quo enim nullus potest tuam vindictam retinere, eo facilius pietas debet parcere; ut autem placetur, quia nostrum opus non possumus, suum opus ei offeramus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou knowest that I am not wicked; and there is none that can deliver out of thine hand.
In Context
Cross References
Job 11:4Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. + 11.4 Dixisti enim: Purus est sermo meus. Job non dixerat; sed solatio est facinori, si vel falso inquinetur vita corripientis.
Job 23:11Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. + 23.11 Vestigia ejus secutus est. Beatus Job in futura operatione, etc., usque ad quasi ad exemplum sibi propositum recurrit.
Job 31:6appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. + 31.6 Appendat, quasi diceret: Quantum ad modum humanæ vitæ mala in me non video; sed nisi mediator appareat, qui omnes excedit, quantum a vera simplicitate distem, non cognosco. In statera justa. Stateræ nomine mediator Dei et hominum, etc., usque ad si vitam simplicem vere tenuisset.
Job 31:35Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, + 31.35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat? Mediatorem requirit, sciens quod ad requiem liberationis æternæ humani desiderii, preces nisi per advocatum suum, audiri non possunt: de quo subditur. Et librum scribat; unde: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Qui veniens ad nostram redemptionem, etc., usque ad sed cur, beate Job, scribi librum desideras?
Psalms 1:6quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.] + 1.6 Quoniam novit Dominus, etc., Id est, non resurgunt hi in anima, quia Deus non approbat opera eorum, sed justorum tantum.
Psalms 7:8et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere: 1