The Bible Software
bible.softwareJobJob 23 › Job 23:6

Job 23:6

Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. + 23.6 Nolo multa fortitudine contendat. Quis enim in examine inveniri justus valeat, si secundum suæ fortitudinis majestatem vitam hominum discutiat Deus: quamlibet enim justus si districte judicatur, mole magnitudinis premitur, unde subdit: Nec magnitudinis. Quasi diceret: Si secundum fortitudinem suam mecum contenderet, mole sua me premeret. Et nota, quia dum fortitudinem vitat, infirmitatem incarnationis optat, unde subdit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Will he plead against me with his great power? No; but he would put strength in me.

In Context

5ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. + 23.5 Ut sciam verba quæ, etc. Cum enim culpas pœnitendo persequimur, quid nobis de eis judex in suo examine dicere possit invenimus, quod nescit, quia mala sua negligit.

7Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. + 23.7 Proponat æquitatem. Mediator Dei et hominum, etc., usque ad absolutionis meæ judicium victor excludam.

Read all of Job 23

Cross References

Job 9:4Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit? + 9.4 Quis restitit ei et pacem habuit. Quis creat ut sibi creata conveniant, ordinat in quo sit eis pax, et qui ejus dispositioni repugnare conatur, pacem perdit, ut angelus, qui, sua inquietudine elatus, homo qui carnis molestia vexatur, quia conditori subesse noluit, pacem uterque amisit.

Job 9:33Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. + 9.33 Utrumque valeat: id est Deum et me possit: Arguere. Arguit, qui ex auctoritate rationis, etc., usque ad quod corda delinquentium mansuetudine potius quam terrore correxit, unde addit:

Psalms 138:3Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti: + 138.3 Intellexisti. CASS. Præscientia deitatis hic ostenditur, etc., usque ad quia homo assumptus divinæ substantiæ non potest æquari. De longe. AUG. Cum adhuc in peregrinatione sum, antequam ad patriam veniam, ut filio minori redeunti occurit pater, quia intellexit ejus cogitationes de longinquo, quia apud se dixerat egestare confectus: Surgam et ibo ad patrem meum. Semitam meam, scilicet malam, qua ivi, patrem deserens. Et funiculum. Alias limitem, quousque perveni: longe quidem ieram, sed tu ibi. Ut deprehensus fugitivus loquitur, sequente se vindicta Dei. 1

Isaiah 27:8In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam; meditatus est in spiritu suo duro per diem æstus.

Ezekiel 20:35Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 23:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 23:5Job 23Job 23:7 →