Job 23:7
Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. + 23.7 Proponat æquitatem. Mediator Dei et hominum, etc., usque ad absolutionis meæ judicium victor excludam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
There the righteous might dispute with him; so should I be delivered for ever from my judge.
In Context
Cross References
Job 9:15qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor. + 9.15 Qui etiam si habuero, etc., deprecabor. Prece post justitiam Dei indiget, ut quæ minus ex se, ex pietate judicis valeat. Etsi plena in perfectioribus sit justitia, haberi de illa, Quidpiam, dicitur, quia mens hominis quæ comprehendit vix peragit, et parum est quod comprehendit. Oratio vero, quia multis cogitationibus quatitur, etsi auditur, repelli timet.
Isaiah 1:18[Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. + 1.18 Ut coccinum, etc. ID. Idem est coccus et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum. Quasi nix. Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: Et velut lana, quia vestiti contra frigus perfidiæ. Lana alba, etc. ID. De qua fiat vestis Christi.
Jeremiah 12:1[Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur; bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt? + 12.1 Justus quidem, etc. HIER. Contra omnes inique agentes disputatio est, sicut in illo Psalmista: Quam bonus Isræl Deus his qui recti sunt Psal. 72., etc. Sed præcipue contra hæreticos.
Romans 8:1Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant. + 8.1 Nihil igitur nunc. Etsi ante, non nunc: cum in Christo. Nihil damnationis. Quia per gratiam baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est et ipse reatus, cum quo eras natus, et quidquid ante commisisti. AUG. Etsi habent desideria carnis quibus non consentiunt, etc., usque ad sed hoc bonum fecit regeneratio.