Job 24:16
Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. + 24.16 Perfodit. Domorum nomine, etc., usque ad perversa loqui minime audebant Sicut in. Quia cum justos conspicerent in prosperitate, quoniam loqui non poterant, ad maligna contra eos consilia vacabunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:2Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. + 22.2 Si effringens fur domum, sive suffodiens, etc. AUG., quæst. 84 in Exod. Si perfodiens inventus fuerit fur et percussus mortuus fuerit, etc., usque ad jam enim plus est quam fur.
Job 38:12Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum?
Ezekiel 12:12Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur; in caligine egredietur: parietem perfodient, ut educant eum; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.
Matthew 24:43Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. + 24.43 Si sciret, etc. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicium trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem præcavens occurreret pœnitendo.
Ephesians 5:11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. + 5.11 Redarguite. Animo leni, ut alibi ait Apostolus. Hoc videlicet agite, ut foris terribiliter, personet increpatio, et intus lenitatis teneatur dilectio. Duo conjungit, ut, scilicet, non communicent consentiendo et redarguant. His enim duobus modis non te maculat malus, si non consentis, et si redarguis. Utrumque autem complexus est Apostolus, dicens: Nolite communicare, etc., id est nolite consentire, laudare et approbare. Et quia parum est non consentire, addit: Magis autem redarguite, id est reprehendite, corripite, cœrcete. Et est sensus: Non sitis consentientes malis approbando ea, neque negligentes arguendo, neque superbientes insultanter arguendo.