Matthew 24:43
Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. + 24.43 Si sciret, etc. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicium trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem præcavens occurreret pœnitendo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
44Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
Cross References
Exodus 22:2Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. + 22.2 Si effringens fur domum, sive suffodiens, etc. AUG., quæst. 84 in Exod. Si perfodiens inventus fuerit fur et percussus mortuus fuerit, etc., usque ad jam enim plus est quam fur.
Proverbs 7:19Non est enim vir in domo sua: abiit via longissima:
Matthew 24:44Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
1 Thessalonians 5:2Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: + 5.2 Dies Domini. Hic dies est hominum pro libitu suo, sed tunc erit dies Domini. Sicut fur. Ita improvisus veniet malis tunc, quod et in obitu cujusque fit. Sicut fur, non dico die sed nocte, cum latentius venit, et homines dormiunt, tunc omnia subripit: ut qui divitem se putabat, evigilans nihil inveniat. Ita multi hic bene securi, nihil boni se habere tunc invenient. Propter hoc incœpit de temporibus ut moneret eos cavere sibi, ne ita deprehendantur.