Job 24:25
Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?] + 24.25 Quod si non est ita, etc. Ibid. Sensus est: Ita sunt cuncta ut protuli, etc., usque ad non est dignum tamen ut a pravis judicetur. Quis me potest arguere esse mentitum. Quasi diceret: Quæ loquor, ponere ante judicem non valetis, quia ejus vobis faciem peccantes absconditis. Verba fallacia ante Deum ponit, qui ea apud se conspectu veritatis examinat, qui, considerato intimo judice, exteriora pensat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And if it be not so now, who will make me a liar, and make my speech nothing worth?
In Context
Cross References
Job 9:24Terra data est in manus impii; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est? + 9.24 Terra data. Vel tradita. Terra caro, impius diabolus. Manus ejus, occisores Christi, etc., usque ad quam Christus venerit.
Job 15:2[Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? + 15.2 Nunquid sapiens respondebit? GREG. Cuncta quæ in sanctis sentiuntur, malis quasi in ventum prolata displicent, nec bonorum verba dicta rationis, sed stimulos furoris existimant. Et implebit ardore. Ibid. Qui etiam quæ se sentiunt contumeliose dicere, student ex Domini defensione palliare, unde subdit: