The Bible Software
bible.softwareJobJob 9 › Job 9:24

Job 9:24

Terra data est in manus impii; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est? + 9.24 Terra data. Vel tradita. Terra caro, impius diabolus. Manus ejus, occisores Christi, etc., usque ad quam Christus venerit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The earth is given into the hand of the wicked: he covereth the faces of the judges thereof; if not, where, and who is he?

In Context

23Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat. + 9.23 Si flagellat, occidat se. Ibid. Ridere Dei est afflictioni, etc., usque ad quod solus carnis mortem pertulit, aperit.

25Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum. + 9.25 Dies mei velociores fuerunt cursore. Ibid. Cursoris est, secutura nuntiare: sic omnes electi ante adventum nuntiantes Christum cursores fuerunt; sed quia ante moriuntur, transire se velocius cursore dolent, ut non videant præsentem illum qui singulariter bonus dicitur; de quibus etiam addit

Read all of Job 9

Cross References

2 Samuel 19:4Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi.

Esther 7:8Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus. + 7.8 Et statim. Deprecatio Aman, oppressio dicitur, quia in die judicii iniquorum oratio irritatio est: unde: Cum judicatur, exeat condemnatus Psal. 108., etc. Tunc oppressio qua humiles opprimebant, ipsis improperabitur.

Job 12:6Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. + 12.6 Abundant tabernacula prædonum. Ibid. Ostendit nihil esse præsentis vitæ divitias, etc., usque ad et tamen bona quæ habent, a Deo acceperunt. Nimirum interroga jumenta, etc. Ibid. Jumenta sensu pigriores. Volatilia cœli sublimia sapientes.

Job 16:11Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis. + 16.11 Aperuerunt super me ora, etc. Ibid. Quia ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, cum et errorem prædicare non metuunt, et prædicamenta rectæ fidei irrident. Percusserunt maxillam meam. Maxilla Ecclesiæ, sunt sancti prædicatores, qui vitam carnalium verbo correctionis convertunt: hos reprobi præcipue persequuntur, quos dum etiam necant, illa eos pœna satiat, quæ mentem Ecclesiæ præcipue cruciat, vel castigat. Maxillam meam. Petrus est maxilla, qui mactat et manducat. Samson maxillam asini tenet, et hostes occidit, id est Christus simplices præcones manu virtutis tenet, et a vitiis carnales occidit. Maxilla projecta est in terram, aquas effundit: quia data morti corpora præconum magna ostendunt miracula.

Job 24:25Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?] + 24.25 Quod si non est ita, etc. Ibid. Sensus est: Ita sunt cuncta ut protuli, etc., usque ad non est dignum tamen ut a pravis judicetur. Quis me potest arguere esse mentitum. Quasi diceret: Quæ loquor, ponere ante judicem non valetis, quia ejus vobis faciem peccantes absconditis. Verba fallacia ante Deum ponit, qui ea apud se conspectu veritatis examinat, qui, considerato intimo judice, exteriora pensat.

Psalms 17:14Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. + 17.14 Intonuit. CASS. Ad litteram, ut quando visum est tonitruum, Deo dicente: Clarificavi, et iterum clarificabo. Dedit vocem: ut non dixit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 9:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 9:23Job 9Job 9:25 →