Job 26:3
Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam: et prudentiam tuam ostendisti plurimam. + 26.3 Cui dedisti. Ibid. Consilium dare stulto charitatis est, consilium dare ipsi sapienti perversitatis est, unde sequitur: Et prudentiam, etc. Omnis qui prudentia recta est, plurima non est: quia non plus appetit sapere quam oportet sapere. Plurimam. Ultra modum, ut qui præ aliis videri appetunt doctiores, unde fit ut immoderati etiam fatua loquantur, unde excessus prudentiæ subditur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2[Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis?
Cross References
Job 12:2[Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? + 12.2 Ergo vos estis soli homines. Qui se omnes præire ratione putat, se solum hominem esse exsultat. Ergo vos estis soli homines. Qui enim se solum sapere æstimat, quid aliud quam hanc eamdem secum mori sapientiam putat?
Job 13:5Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes. + 13.5 Atque utinam taceretis. Ibid. Videns eos velle apparere, etc., usque ad quibus infirmas mentes seducant.
Job 17:10Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. + 17.10 Igitur omnes vos. Postquam exteriores provectus malorum, bonorum vero interiores intulit, exhortatur electos, ut convertantur, deserendo mala, et veniant, bona faciendo.
Job 33:3Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
Job 38:2[Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
Psalms 71:15Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei. + 71.15 Et vivet, et dabitur ei de auro, etc. CAS. De honorificentia regis. Arabiæ. AUG. Per Arabiam, gentes; per aurum, sapientiam, quæ excellit inter doctrinas. De ipso semper. ID. Multiplicando, vel consequendo, vel de ejus institutione, quia ipse orare docuit. 1