Job 27:12
Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquimini?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Behold, all ye yourselves have seen it; why then are ye thus altogether vain?
In Context
13Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
Cross References
Job 6:25Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me? + 6.25 Quare detraxistis. GREG. Mundus esse debet, etc., usque ad reprehensibilia profertis ad increpandum? Ibid. Duo genera locutionis noxia sunt, quod et perversa laudat et quod etiam recta vituperat; ibi favor, hic ira: de hoc amicos Job arguit; ad quod vitium ex otiosis dictis pervenitur, unde subdit:
Job 16:3Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? + 16.3 Nunquid habebunt finem verba ventosa? Mali ventosa verba proferunt. Nam dicta eorum, etsi quandoque sana sunt per sententiam, inflata tamen sunt per elationem. Aut aliquid tibi molestum est si loquaris? Ac si diceret, eo quod plus loqueris quo a me aliquid molestum de tua actione non audis.
Job 19:2[Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? + 19.2 Usquequo affligitis, etc. GREG. Atteruntur boni sermonibus iniquorum, quando contra eos illi in verbis tument, qui aut in perversa fide, aut in pravis moribus jacent.
Job 21:28Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?
Ecclesiastes 8:14Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. + 8.14 Sunt justi quibus mala proveniunt, etc. Ut filiis Aaron sacrificantibus secundum Hebræum, et Manasses post tanta mala a captivitate in regnum reductus feliciter vixit.