The Bible Software
bible.software › Job › Job 27 › Job 27:14

Job 27:14

Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane: + 27.14 Si multiplicati fuerint. Ibid. Qui hæreticorum generantur prædicatione, venturi judicii sententia feriuntur. Et nepotes. Nepotes hæreticorum sunt, etc., usque ad nonnullos in malitia pertinaces relinquit. Sequitur:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If his children be multiplied, it is for the sword: and his offspring shall not be satisfied with bread.

In Context

13Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.

15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt. + 27.15 Qui reliqui fuerint. Ex eo videlicet hæreticorum populo derelicti sepelientur in interitu, quia dum ad lucem veritatis non redeunt, intelligentia terrena deprimuntur. Et viduæ illius non plorabunt. Viduas dicit plebes subjectas morte hæretici destitutas: quæ dum prædicator erroris ad æterna supplicia rapitur, sæpe ad cognitionis veræ gratiam revertuntur.

Read all of Job 27

Cross References

Deuteronomy 28:41Filios generabis et filias, et non frueris eis: quoniam ducentur in captivitatem.

2 Kings 9:7et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Jezabel.

Esther 5:11et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.

Esther 9:6in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitæ hostis Judæorum: quorum ista sunt nomina: + 9.6 Quorum ista sunt nomina. Horum nominum interpretationes non multo opere exquirimus, nec allegoriæ servire cogimus. Typus enim in parte est, non in toto. Si enim in toto est typus, non est historia. Historicum oportet rei gestæ veram seriem exponere, nec citra subsistere, nec ultra procedere: allegoricum interpretem, egregias partes, in spirituali sensu convenientes eligere.

Job 15:22Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. + 15.22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad: quia dum feriri se undique credit insidiis, salute desperata semper ad nequitiam crescit.

Job 21:11Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. + 21.11 Egrediuntur quasi greges. Ut sicut majora ad habendum concessa sunt, ita multi germinent ad custodiendum. Et infantes eorum exsultant lusibus. Sed ne illum lusum vilem crederemus, ait:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 27:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 27:13Job 27Job 27:15 →